Reverendo in Christo Patri et Domino ⌊Ioanni episcopo Culmensi⌋, sincere nobis dilecto
⌊Sigismundus⌋ Dei gratia rex ⌊Poloniae⌋, magnus dux ⌊Lituaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Indiximus ⌊generalia regni comitia⌋ ⌊Cracoviam⌋ ad 1536-11-01⌊festum Omnium Sanctorum1536-11-01⌋, ut iis de rebus, quae res ad publicam regni et aliarum ditionum nostrarum salutem, tranquillitatemque tuendam et conservandam pertinent, publico omnium ordinum consilio et consensu in medium consultetur. Quibus comitiis nos ipsi interfuturi ac praefuturi sumus. Prae quibus, ut rite omnia fiant, particulares etiam conventus tractuum instituimus. Nunc cum sic usu venerit, ut istic ⌊terrarum Prussiae comitia⌋ et particularia, et generalia ⌊Elbingi⌋ voluntate nostra, ut moris fuit antiquitus, aliquanto praecess[u]ra sint.
Hortamur
Sinceritatem
Tuam et mandamus, ut istis bene peractis ac determinatis tempestive etiam ad ⌊generalia regni comitia⌋ antiqua consuetudine veniat cum ⌊senatu Regni⌋ de ⌊republica⌋ consilia sua communicatura. Quod fecerit
Sinceritas
Tua pro officio et gratia nostra.
Quae bene valeat.
⌊Vilnae⌋, XXV-a Augusti anno Domini M-o D-o XXXVI-o, regni nostri anno XXX-o.
Ad mandatum ⌊regiae maiestatis⌋ proprium