List #723
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSParis, 1531-12-06
odebrano Brussels, [1531]-12-22 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, serenissimi Poloniae regis oratori, domino tamquam patri honorando
In aula caesaris
Salutem plurimam.
Veni Lutetiam Parrhysiorum. Ibi quaesivi de libris noviter editis, quos intellexi nullos esse hic excusos. Nam qui in Germania sunt excusi, longe habentur facilius istic. Colloquium quoddam Erasmi, quod ille scripsit de sepultura Alberti principis Carporum, qualiter ille cuculla voluerit in Franciscana sepeliri, quod adiectum est veteribus illis, mire torquet theologos nihilque non parant adversus illum. In sacris litteris hoc anno nihil est hic excusum novi, quod ad vos non pervenerit. Proinde nihil est, quod ad te mittam. Alias vellem plura ad te scribere. Commenda me omnibus et bene vale.
Lutetiae Parrhysiorum, die Nicolai XV-c XXXI, VI-a Decembris.
Humilis inservitor Cornelius Duplicius Scepperus