List #465
Ioannes DANTISCUS do Sigismund I JagiellonBologna, 1530-02-02
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Serenissimae Regiae Maiestati Poloniae etc. Domino et domino meo clementissimo
Serenissima Maiestas Regia et Domine, Domine Clementissime. Humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Nullam umquam omisi occasionem, cum commode potueram, quin semper scriberem id, quod feci, bis ex Genua, postquam cum maiestate caesarea applicuissem ex Hispania, et item bis ex Placentia, hinc vero ter, ubi fuimus iam per menses tres integros, ad quae hucusque, quid mihi in hoc pontificis et caesaris conventu esset agendum, nullum accepi responsum. Ideo et istas licet cum nuntio non satis certo exaravi, ut aliarum a me litterarum missarum memoriam refricarem, ex quibus ea, quae hactenus hic acta sunt, Maiestas Vestra Serenissima liquido intellexit. Interea post hanc cum duce Francisco Sforcia et Venetis pacem nihil tale actu; visi sumus hic potius dormitare, quam negotiari, praesertim in his, quae rem christianam spectant. De Turcis nulla hic magis habetur mentio. Florentia adhuc obsidetur, quae plus quam octo bonorum militum milia tam equitum quam etiam peditum in se habet seque graviter defendit; adhuc nulla certa spes illius potiundi hic habetur.
Superiore die iussit pontifex omnes, qui hic sunt, oratores ad consistorium convocare propositumque fuit nomine suae sanctitatis per reverendissimum dominum Alexandrum Farnesium, cardinalem Ostiensem, ab ovo incipiendo, omnia quae contra Turcas dici poterant et quod ad resistendum illis magna foret opus pecunia; unde interrogati fuimus, si ad istiusmodi negotium tractandum nobis essent a principibus nostris mandata; quo cum omnes praeter caesarianos et Anglos careremus, postulatum fuit a nobis reliquis, ut a dominis nostris ad tractandum in commune pro generali expeditione contra infideles mandata obtineremus. Quod ad praesens, quemadmodum a me est requisitum, in notitiam Maiestatis Vestrae Serenissimae deducendum existimavi, quae pro sua incomparabili prudentia ea, quae ad hoc negotium expedire videbuntur, non omittet. Ego, qui nihil aliud cupio, quam hinc honeste redire ad Maiestatem Vestram Serenissimam, si quid tale tractari deberet, velim aliquem sapientiorem me mitteret. Meo iudicio, nisi fallor, non video, quod in his quippiam solidi fieri posset, cum adhuc omnia in ista hic pace confecta videntur suspecta, potissimmum ob regem Galliae, qui novum fertur cogere exercitum: unde heri et hodie, ut certo intellexi, tractatum est in consilio caesaris, ne in ista Italia concluderemur, quod propediem nos in Germaniam conferre debeamus, ut nescio quas insidias, quas revera in tot infectis et rursum refectis foederibus timui semper, evadere possimus. Caesar sibi fecit ex duobus potentissimis hostibus amicos, non satis, ut reo[r], perpendens illud vetus: inimico reconciliato non esse fiden[dum]. Haec obiter attigi, paulo post clarius de his atque omni[bus] aliis, quae se posthac offerent, cum fratre meo Bern[ardo], quem hinc ad Maiestatem Vestram Serenissimam mittam, scripturus.
Qua in penuria provisionis seu expensarum versor, [iam] [scrip]si aliquoties, unde nolo ad praesens esse molestior. Debe[o] amicis in curia caesaris iam plus quam 500 ducatos. Iverat dominus Levicius Neapolim a me ex Placentia 10 Octobris, ut mihi et sibi de provisione ex Bario responderetur. Sed ea in re quid bonus iste vir faciat, adhuc non satis intellego, neque quid ibidem effecerit. Idcirco, nisi mihi esset mandatum per litteras manu Maiestatis Vestrae Serenissimae Vilnae subscriptas, quas frater meus attulit, ut omnimode mandatis et instructioni reginalis maiestatis inhaererem, iam pridem reculis meis divenditis ac debitis relictis abiissem, velut verius fugissem ex hac curia. Quapropter Maiestati Vestrae Serenissimae supplico humillime, dignetur mei et tam diuturnorum atque fidelium servitiorum meorum habere rationem, meque hinc cum gratia sua quam primum revocare, ut solutis debitis honeste abire et ad Maiestatem Vestram Serenissimam redire possim. De reliquis omnibus latius cum fratre meo; fuissemque in his longior, sed non satis securum mihi videbatur; igitur et litteras ad Maiestatem Vestram Serenissimam a cardinali Sanctorum 4 apud me continui, quae respondent his, quibus Maiestas Vestra Serenissima postulavit provincialem ordinis de observantia seorsum in Lithuania constituendum, quod ut gratificaretur pontifex Maiestati Vestrae Serenissimae, non sine mea opera est obtentum; hoc tamen adhuc ad arbitrium Maiestatis Vestrae Serenissimae reservatur. Commendo me humillime Maiestati Vestrae Serenissimae.
Ex Bononia, 2 Februarii 1530
Maiestatis Vestrae Serenissimae humillimus servus Ioannes Dantiscus