List #633
Mark LAURIJN do Ioannes DANTISCUSBruges, 1531-05-30
odebrano Ghent (Gandavum), [1531]-05-30 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi etc. Regni Poloniae
Gandavi
Salutem plurimam.
Non tanta confidentia, Praesul Dignissime, ad Tuam scriberem R(everendissimam) or R(everendam)⌈R(everendissimam)R(everendissimam) or R(everendam)⌉ Paternitatem, nisi tua humanitas, qua omnibus benefacere studes, prius mihi praedicata fuisset. Quare factum est, ut hoc minus metuam, quod sic alioquin cogitare quidem auderem, hoc est, quod pusillus homuncio non erubesco summi antistitis implorare auxilium. Facioque certe eo audentius, quod nimis imploratum habeo te, Presul Dignissime, reipublicae litterariae promovendae patronum esse promptissimum, quam scio te deserturum numquam.
Coeptus est apud me per Livinum Panaghatum describi orbis terrarum in orbe globo vere tam ingenti, ut vix quisque crederet, nisi viso, ea magnitudine fabricari posse, pro sua mole in omnem partem volubili, ut statim se ea pars mundi oculis obiiciatur, quam quisque cupiat ac velit, idque nullo labore atque molestia. Desiderantur in eo noviter repertae insulae, quarum accepi Tuam R(everendissimam) or R(everendam)⌈R(everendissimam)R(everendissimam) or R(everendam)⌉ Paternitatem in charta habere descriptiones. Rogo eandem Tuam R(everendissimam) or R(everendam)⌈R(everendissimam)R(everendissimam) or R(everendam)⌉ Paternitatem, ut charta Livino Panagatho harum latori et itidem mihi pro absolutione globi ad tempus commodato contingere possit. Servabitur illaesa et bona fide restituetur quam citissime. Si Tua charta caruero, erit meus orbis mancus, claudicans, utpote non suis constans membris. Boni consulat meam audaciam Tua R(everendissima) or R(everenda)⌈R(everendissima)R(everendissima) or R(everenda)⌉ Paternitas, et, si quid est, in quo eidem viciss(?) vicissim gratificari possim, inveniet me ad omnia paratum et alacrem.
Vale.
Brugis, XXX-a Maii anno XV-c XXXI-o.
Vestrae R(everendissimae) or R(everendae)⌈R(everendissimae)R(everendissimae) or R(everendae)⌉ Paternitati observantissimus Marcus Laurinus p(res)b(yte)r