Nuntius Dominationis Vestrae Reverendissimae litteras hic aliquas, dominus ⌊Nibschicz⌋, nonnullas mihi distribuendas dedit, quas ego sine mora, prout inscriptae erant, reddidi on the margin⌈reddidireddidi on the margin⌉, in primis ⌊maiestati reginali⌋, quae respondet praesentibus alligatis. Dominus ⌊Volski⌋ magister curiae super 50 florenos in negotio domini ⌊Andreae Tenczinski⌋ libenter respondisset, sed cum dominus ⌊Nibschicz⌋ dixit se oportere prius colloqui, qui scit, cui sint dati, an domino ⌊Borek⌋ aut ⌊Georgio Hegel⌋, verum sors non tulit, ut convenire potuissent hoc turbido et pluvioso tempore, quo fit, ut hic nuntius ab eo responsum non fert, sed curabo brevi mittere.
Cum super hoc negotio in hospitio meo inter pocula cum domino ⌊marschalco curiae⌋ mentionem faceremus, rogavit me, ut litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae ad dominum ⌊magistrum curiae⌋ illi afferrem legendas written over m⌈mss written over m⌉, quod facile effeci. Quibus lectis proprio motu se obtulit effecturum apud fratrem suum, quo Dominationem Vestram contentassret, modo ad hoc faciendum ansam habere possit, ne repulsam apud ⌊fratrem⌋ pati cogatur, in eum modum hic se rebus immiscet, quae minime urgent, multa curat, cum tamen nihil in commissis habeat. Quare - inquit - scribe tu litteras ad me super hoc negotio nomine domini ⌊episcopi Culmensis⌋, ut eas ⌊illi⌋ meis inclusas mittam, aut(?) effice, ut ⌊maiestas reginalis⌋ mihi iniungat, quo hoc negotium(?) apud eum sollicitem, ne deinceps querendi locus sit et mihi tutius videtur, quod habito opportuno tempore conf[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉(?).
AAWO, AB, D. 67, f. 221v
De 800 ducatis certo 6 Iunii in ⌊Bario⌋ solutis nuper Dominationi Vestrae Reverendissimae scripsi, prout accepi ex domino ⌊Ioan Iacomo de Affotatis⌋, qui hic litteras a filio inde habuit super eo.
In negotio salis nil effectum est ob eam causam, quam prius hinc descripsi dominae ⌊Ursulae⌋. Inquit enim dominus ⌊Premisliensis⌋ ⌊maiestatem regiam⌋ eiusmodi privilegium non daturam, ni sciatur similia prius et aliis concessa et hoc propter sequelam. Quare indigemus testimonio legitimo hac in re hidden by binding⌈[in re]in re hidden by binding⌉. Nec sufficit planis verbis scripsisse ita esse, quod ⌊maiestas regia⌋ et antea aliis similem gratiam fecerit, satis - inquit dominus ⌊Premisliensis⌋ - erit, si saltem copiam litterarum maiestatis regiae super simili alicui donatione huc mittant hidden by binding⌈[ant]ant hidden by binding⌉ aut testimonium a consulatu etc. In negotio domus nepotum Dominationis Vestrae Reverendissimae respondit dominus ⌊Premisliensis⌋ litteras dari, eo tenore, ut petitur, non licere, videlicet, ut causa in integrum et ad punctum iuris restituatur, quae antea iudicata est, sed obtulit se daturum litteras ad ⌊consulatum Gdanensem⌋, mandantes, ut iustitia ministretur, et si legitime de iure causa in integrum restitui possit, ut restituatur. Huiusmodi litteras prae occupationibus adeo accelerante nuntio habere prae occupationibus non potui, sed curabo, ut cum primis domino ⌊doctori⌋ eas mittam.
In negotio de parocho Marienburgensi dixit dominus ⌊Premisliensis⌋ se abunde Dominationi Vestrae Reverendissimae respondisse et litteras quoque regias dedisse. Appellationem praesentibus annexam remitto.
AAWO, AB, D. 67, f. 222r
Negotium Szayączkowski, cum videatur esse criminale, dominus Premisliensis on the margin⌈dominus Premisliensisdominus Premisliensis on the margin⌉ noluit obire, meminique, cum denuo nunc refricarem, hoc responsum mihi datum, quod exciderat. Quare ego solus, clericatum non habens, litteras in ea re scripsi et sigillavi, quas etiam praesentibus annexas mitto.
Nova, quae hic habentur, certius et verius scit dominus ⌊Premisliensis⌋, qui sine dubio omnia Dominationi Vestrae Reverendissimae perscripsit. Ego, qui inter vulgus versor, toties falsis rumoribus delusus, incredulus fio, nisi ter aut quater vera esse confirmentur. Commendo me gratiae et benevolentiae Dominationis Vestrae Reverendissimae, quae feli paper damaged⌈[feli]feli paper damaged⌉cissime diu valeat.