List #2260
Stanisław GÓRSKI do [Ioannes DANTISCUS?]Cracow (Kraków), 1546-11-15
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissime mi Domine, domine colendissime.
Salutem et fidelia obsequia.
Ego non video causam, ut Dominatio Vestra Reverendissima tantopere sollicita esse debeat de Sculteto apud dominam nostram. Ille nonnisi semel ad illam scripsit iamdiu, illa vero Romam semel etiam dumtaxat idque Hosii nostri iudicio. Is enim formam litterarum eiusmodi confecit pro parte Reverendissimae Dominationis Vestrae cum narratione eius operum sanctorum et quod salvum conductum regium spreverit etc.
Quantum ego scio et quantum intelligo, domina nostra huius hominis patrocinium non suscipiet, nec pro illo mordicus pugnabit, neque alii. Ovis haec sine vellere est. Proinde Dominato Vestra Reverendissima nihil hinc metuat, nos enim nisi timidos persequimur. Agat itaque rem suam secura. Si quid postea nubeculae hinc obortum fuerit, facile id discuti poterit. Excusationes multae non sunt Dominationi Vestrae Reverendissimae defuturae, praesertim in re bona.
Locutus sum etiam de proconsule, pertentando animam, num castellanus esse deberet. Responsum mihi est numquam id futurum. Nihilominus tamen fortasse necessarium esset, ut domini ac nobilitas missa legatione publica agerent cum alia, si quae sunt, tum vero id de proconsule. Suspicor certe, ne extollatur ad hanc tam amplam dignitatem, nam domina heri mihi dixit, cum dicerem cum illa: “Quid mali hinc esset, si homo ignobilis fiat consiliarius et locum habeat inter dominos? Nam et dominus Varmiensis etiam est de ordine ac genere civili, est tamen primus ille in Prussia in ordine senatorio. Cur igitur est creatus nobilis is proconsul, si iuribus nobilium uti non debeat? Cum tamen creati nobiles sint aeque boni, uti nati ex nobili sanguine.”
Amplius non potui expiscari. Dominatio Vestra Reverendissima una cum ceteris dominis si quid hac de re acturae sunt, agant cito, priusquam aliquid fiat. Rex enim noster senex iam plus quam puer est. Omnia facit alieno arbitratu. Quid deceat vel non deceat, non videt etc.
Id etiam tacendum non puto: intrusus est palatinus plocensis ad capitaneatum Gneve[nsem] contra iura Prussiae, contra iusiurandum regis, et ...... si siluerint Dominationes Vestrae, plura huiusmodi audebuntur.
Palatinus hic homo est omnium, quos terra fert, nequissimu[s]. Plocenses mei iam sciunt eius immanitatem, homicidia, rapinas, iudicia iniquissima, propter egestatem et naturae malignitatem ab eo facta. Dignus, qui non officiis publicis modo privetur, sed vita ac honore mulctetur etc. Is si ceperit audere furere in Prussia, poenitebit dominos huic rei tempori non occurrisse etc.
De matrimonio regis iunioris nihil plane nunc audimus. Novarum rerum nihil habemus.
Commendo me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam perpetuo salvam ac felicem esse ex animo opto.
Datae 15 Novembris 1546.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor Stanislaus Gorski scripsit
Postscript:
Epistula haec comburatur.