» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2260

Stanisław GÓRSKI do [Ioannes DANTISCUS?]
Cracow, 1546-11-15


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 70, k. 347

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

AAWO, AB, D.70, f. 347r

Reverendissime mi Domine, domine colendissime.

Salutem et fidelia obsequia.

Ego non video causam, ut Dominatio Vestra Reverendissima tantopere sollicita esse debeat de Sculteto apud dominam nostram. Ille nonnisi semel ad illam scripsit iamdiu, illa vero Romam superinscribed in place of crossed-out ad illumad illum Romam Romam superinscribed in place of crossed-out ad illum semel etiam dumtaxat idque Hosii nostri iudicio. Is enim formam litterarum eiusmodi ad Scultetum confecit pro parte Reverendissimae Dominationis Vestrae cum narratione eius operum sanctorum et quod salvum conductum regium spreverit etc.

Quantum ego scio et quantum intelligo, domina nostra huius hominis patrocinium non suscipiet, nec pro illo mordicus pugnabit, neque alii. Ovis haec sine vellere est. Proinde Dominato Vestra Reverendissima nihil hinc metuat, nos enim nisi timidos persequimur. Agat itaque rem suam secura. Si quid postea nubeculae hinc or huichinchinc or huic obortum fuerit, facile id discuti poterit. Excusationes multae non sunt Dominationi Vestrae Reverendissimae defuturae, praesertim in re bona.

Locutus sum etiam de proconsule, pertentando animam, num castellanus esse deberet. Responsum mihi est numquam id futurum. Nihilominus tamen fortasse necessarium esset, ut domini ac nobilitas missa legatione publica agerent cum alia, si quae sunt, tum vero id de proconsule. Suspicor certe, ne extollatur ad hanc tam amplam dignitatem, nam domina heri mihi dixit, cum dicerem cum illa: “Quid mali hinc esset, si homo ignobilis fiat consiliarius et locum habeat inter dominos? Nam et dominus Varmiensis etiam est de ordine ac genere civili, est tamen primus ille in Prussia in ordine senatorio. Cur igitur est creatus AAWO, AB, D.70, f. 347v nobilis is proconsul, si iuribus nobilium uti non debeat? Cum tamen creati nobiles sint aeque boni, uti nati ex nobili sanguine.”

Amplius non potui expiscari. Dominatio Vestra Reverendissima una cum ceteris dominis si quid hac de re acturae sunt, agant cito, priusquam aliquid fiat. Rex enim noster senex iam plus quam puer est. Omnia facit alieno arbitratu. Quid deceat vel non deceat, non videt etc.

Id etiam tacendum non puto: intrusus est palatinus plocensis ad capitaneatum Gnevensem paper damaged[nsem]nsem paper damaged contra iura Prussiae, contra iusiurandum regis, et ... illegible...... illegible[...] paper damaged[...][...] paper damaged si siluerint Dominationes Vestrae, plura huiusmodi audebuntur.

Palatinus hic homo est omnium, quos terra fert, nequissimus paper damaged[s]s paper damaged. Plocenses mei iam sciunt eius immanitatem, homicidia, rapinas, iudicia iniquissima, propter egestatem et naturae malignitatem ab eo facta. Dignus, qui non officiis publicis modo privetur, sed vita ac honore mulctetur etc. Is si ceperit audere furere in Prussia, poenitebit dominos huic written over uiusuiusuicuic written over uius rei tempori non occurrisse etc.

De matrimonio regis iunioris nihil plane nunc audimus. Novarum rerum nihil habemus.

Commendo me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam perpetuo salvam ac felicem esse ex animo opto.

Dat(ae) or Dat(um)Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um) 15 Novembris 1546.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor Stanislaus Gorski scripsit

Postscript:

Epistula haec comburatur.