[Ne te] a lectione de[trah]at, quod ma[num m]eam non vider[is], [valde] enim affectus sum [hac mea] nova, invitus, dignitate , magistratu dictaturae oneratus, quod illa sui mihi usum iam a tribus ferme mensibus negaverit.
Cum tamen is nobilis Prutenus dominus ⌊Christophorus Conarsky⌋ a serenissimo ⌊rege meo⌋ nuntius ad serenissimam ⌊reginam Hungariae⌋ ⌊status Burgundiae⌋ gubernatricem mittatur isque primum huc ex aula nostra ad me divertisset, quamvis a te nullas praeter ⌊⌋, quas ex ⌊Bruxellis⌋ XXX Ianuarii anni transacti ad me datas acceperim, non potui committere hanc commoditatem nact[us], quin per hunc egregium elegantemque ⌊iuvenem⌋ multis bonis dotibus ornatum ad te dictanter vicaria manu scriberem, illumque tibi non secus atque si unus fratrum meorum esset, studiose commendarem eumque tuo in me amori, quem inexstinctum immo adhuc flagrantem, quemadmodum meus in te ferv[e]re non destitit, certo mihi persuadeo, quantum possum diligentius commendo, quandoquidem ea ad vos adfert, quae publicae tranquillitati et paci reipublicaeque tum vestrae tum nostrae pro communi victu bonaeque amicitiae
firmamento utrimque necessario conducunt. ⌊Hunc⌋ itaque, cum has acceperis, sic in omnibus amare, tractare illique benevolentiam tuam impartiri et, quacumque in re tuo egebit adminiculo, non secus atque mihi ipsi adesse velis eumque de omnibus, quae in aula vestra ill[ic] agenda erunt, in hoc oratorio munere pro dignitate serenissimi ⌊reg[is] mei⌋ et tua in eius maiestatem regiam observantia amicissime ut ins[ti]tuas et dirigas, oro plurimum. Daque operam, ut in his, quae in mandatis habet, quantum per te fieri potest et licet, voti ad nos compos redeat.
Ceterum, ut tecum fraternum in modum congrediar, novissimas tuas ⌊⌋ post anni fere decursum ad me per honestissimum virum dominum ⌊Volffgangum Haller⌋ thesaurarium apud vos missas quam libenter acceperim, ex ⌊⌋, quas 18 Aprilis ad te dedi, quarum, si forte redditae non sint, mitto exemplum, percepisti. Mitto item et ⌊⌋ exemplum, quas 6 Augusti anni 41 nobilis quidam Livoniensis ⌊Christianus a Gutsleff⌋ ad te perferre debuit, quarum in tuis ⌊⌋ mentionem non fecisti, ab eo etiam tempore, quo ⌊Christianus ille⌋ diverterit, supersitne, an quippiam aliud humanitus illi acciderit, ignoro. Quod quidem exemplum inter schedas apud amanuenses meos repertum eo libentius describi iussi, ut inde postulationi tuae manu mea copiose responsum fuisse comperias.
Tu, mi carissime Corneli, nequaquam in tuum admittas animum me tibi esse alium vel umquam futurum, quam qui fuerim ab eo tempore, quo tu me tibi fratrem et amicum esse cognovisti atque expertus es integerrimum, utinamque, si in eo, quod non spero, haesitas, mihi daretu[r] occasio, ut re ipsa, quod loquor, significationem declarationemque facere liceret nihil a te alienum in Dantisco tuo, ne hilum quidem
sentires nedum agnosceres. Sic enim tuus ille candidissimu[s animus] meo conglutinatus et infixus est, ut neque vita, neque m[ors] a coepta in te mea benevolentia me umquam distrahere poterit. Sed de iis [hac]tenus.
Ea, quae apud nos et quae mecum aguntur, cum hunc ingenuum ⌊iuvenem⌋ vivam habeas epistulam, nolo in praesens esse prolixior. Is enim tibi libere referet (sic enim inter me et illum convenit), quaecumque iis turbulentis periculosissimisque temporibus se hac in mundi nostra parte offerunt, quae quidem multa et molesta egerent scriptione. Hoc unum a me intime te admonitum velim fraternisque contendo precibus, ut in hoc, quantum tibi dignum est,
cf. Adagia 318 remis velisque ⌊velis et remiscf. Adagia 318 remis velisque ⌋
intendas, quod a serenissima ⌊regina tua⌋, quae ad cohonestandas serenissimi ⌊regis mei iunioris⌋ nuptias[1] invitatur, in illius ad nos persona nuntius mittaris. Ego equidem, etsi
cf. Hor. Epist. 1.1.1-3 Prima dicte mihi, summa dicende Camena, / spectatum satis et donatum iam rude quaeris, / Maecenas, iterum antiquo me includere ludo? ⌊rude donaricf. Hor. Epist. 1.1.1-3 Prima dicte mihi, summa dicende Camena, / spectatum satis et donatum iam rude quaeris, / Maecenas, iterum antiquo me includere ludo? ⌋ iam annis et valetudine fatigatus ab aula nostra postulaverim neque illa prorsus mihi est negata, tamen, si te eo venturum intellexero , etiam si lectica et alio quocumque molliore vehiculo deferri debeam, ad videndum amplectendumque te advolabo. Qua in re cum ⌊hoc nuntio nostro⌋ egi, quod si quispiam a vobis allegari ad nos debeat, ut pro te studiosissime sit sollicitus, quo tibi provincia haec iniungatur. Tu vero ne pigrere, ut eam ultro, immo et quodammodo ambitiose suscipias, et quantum res exigit, deposcas. Si te, priusquam ex vivis hinc decessero, conveniendi mihi dabitur facultas, multum accessisse fortunis vitaeque meae longiori beatiorique existimabo. Te itaque iterum atque iterum obnixe oro, sic ad id te accommoda, ne desiderium meum frustreris.
De negotiis non est, quod scribam. Mihi numquam placuit, quod quorundam, qui privata curant commoda, ⌊Dani⌋ inducti consilio, maris sui angustias navigantibus clauserint bellumque minime necessarium (cum prius per totum Christianum orbem vix ulla sincera pax habeatur) in se concitaverint. Quod ut facilius vobisque utilius componi possit, non abs re expedire puto, ne vestri in amicitiam et societatem ⌊Hamburgenses⌋ admittant, qui, si cum ⌊Danis⌋ relicti fuerint, quos in hoc bellum exstimularunt, ipsique commerciis vestrorum carere nequeant, quod cum ⌊Danis⌋ spe persuasionibusque frivolis falsis ex re vestra et usu pacisci possitis. De quo et nuntius hic noster tecum conferet, quem ut una mecum serenissimae ⌊reginae vestrae⌋ dominae mihi olim, ut scis, non parum faventi, commendes, quantum exactius quiveris, a te maiorem in modum rogo.
Teque, mi carissime Corneli, frater et fili, prout a me haberi vis, unice carissime, cum ⌊tua coniuge⌋ honestissima ⌊liberis⌋que atque tota domo quam diutissime sospitem ac felicem esse ex intimis medullis cupidissime opto et cupio. Fratres mei, ⌊Bernardus⌋, qui huius ⌊meae arcis⌋ praefectus est mecumque agit caelebs, et ⌊Georgius⌋, qui ⌊Gedani⌋ in patria ⌊filiam et coniugem viduam⌋ inibi ⌊praeconsulis⌋ uxorem duxit, ⌊sorores⌋ praeterea meae tres omnesque mei domestici, qui te mihi esse sciunt carissimum, multam tibi salutem et tuis omnibus apprecantur.