» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #3254

[Ioannes DANTISCUS] do Christoph von ZEHMEN (CEMA)
Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-11-10


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1brulion język: łacina, ręką pisarza, AAWO, AB, D. 70, k. 321v (b.p.)

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), k. 490

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Christophero Czem

Salutem.

Condolenter ex litteris tuis casum magnifici domini palatini Marienburgensis, parentis tui et amici nostri carissimi, intelleximus, quod in itinere huc ad nos ex legatione revertens Posnaniae dolor pedis eum corripuerit.

Instat nunc conventus harum terrarum, qui praeter spem nostram in Vormdit edictus est, huic ne interesse possit, fortassis eo morbo impedietur. Meliora tamen nobis de valetudine eius promittimus, quam ut Deus illi integram largiatur, quo nobiscum hic reb[us] patriae consulat, ex animo precamur. Teque admonemus, ut diligenter apud eundem magnificum dominum palatinum, parentem tuum, instes, ne se ex hoc conventu , quominus consiliis nostris intersit, subtrahat, quod eum non gravate facturum speramus, si illi persuaseris negotia ardua , de quibus domini consiliarii consulere debent, eius praesentiam requirere nec ea carere posse.

Ad superiores tuas litteras sexta huius tibi respondimus. Quod si serius ad te perlatae fuerint, cogitabis hoc negligentia subditorum patris tui in villis Baisen et Lumpe commorantium accidisse, qui litteras nostras ad tuos scriptas suscipere nolunt, sed contemptim eas burgrabio nostro in Vormdit remittunt, de qua re in litteris ad matrem tuam mentionem fecimus. Tu itidem cura, ne hanc inoboedientiam impune ferant.

Bene vale.

Datae ex arce nostra Heilsberg, X Novembris 1547.