Ut sim scribendo brevior, facit hic domini ⌊Achatii⌋, confratris nostri, ad Reverendissimam Dominationem Vestram profectio. ⌊Is⌋ quoniam omnibus interfuit, quae hic gesta sunt, praestabit narratorem meliorem quam ullae meae litterae. Ex ipso mea quoque in praesentibus negotiis consilia Reverendissima Dominatio Vestra intelleget, quae satis videbit ita a me prodita, ut qui suspectam habeam nonnullorum fidem, habet quippe istud saeculum hoc incommodi, ut nusquam non oporteat esse Lynceos, quamquam opinor frustra hanc mihi sumptam sollicitudinem, si modo non sunt omnino stulti homines. Sed cum his nobis res est, qui non facile temperant suos affectus, quibus ut prudentia occurratur, non est ab re, omnia Reverendissima Dominatio Vestra pro sua sapientia moderabitur. Quaecumque enim consului, ad sanius consilium Vestrae Reverendissimae Dominationis reieci, cum et aula ista melius ei sit quam mihi cognita.
Nolui nunc scribere ⌊Romam⌋ ad dominum ⌊Theodericum⌋ ignarus, an Reverendissimae Dominationi Vestrae probarentur consilia mea. Erit autem operae pretium, ut si litterae regiae ad ⌊summum pontificem⌋ iuxta conceptam formam vel in effectu similem transmittentur, adiunctae illis sint litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae ad ⌊Theodericum⌋, quibus de curandis his rebus admoneatur, praesertim ut sustentet ac tueatur rationes nostras, donec advenerit postulationis decretum. Scribam ego quoque fortasse per dominum ⌊Alexandrum⌋, qui ⌊Cracoviae⌋ modum inveniet litterarum transmittendarum, praesertim a Reverendissima Dominatione Vestra remissus ad ⌊Georgium Hegel⌋.
In cancellaria regia si quid pro mei praesentatione impendendum fuerit, obsecro, Reverendissima Dominatio curet per suos amicos, ne quid in me desideretur. Meum erit expensum rependere. Cetera commisi domino ⌊Achatio⌋, quem pro statuendis rebus nostris necessarium duxi ad Reverendissimam Vestram Dominationem mittere, hominem utrique amicum et sincerum. Habet is, quod pro se quoque a Reverendissima Dominatione Vestra petat, rem meo iudicio non ita recusabilem aut difficilem, nam et defunctus dominus ⌊episcopus⌋, si plusculos vixisset dies, rem erat gratis donaturus cuidam, ut accepi. Iam cum modesta sit petitio domini ⌊Achatii⌋ neque ecclesiae magnum quippiam ea deteretur, rogo, Reverendissima Dominatio Vestra dignetur se praestabilem et benignam praebere amico, quem habet et habitura est sedulum servitorem.
Puto referre, ut Reverendissima Dominatio Vestra praemittat nuntium suum ad reverendissimum ⌊dominum Plocensem⌋ vel ad ⌊maiestatem regiam⌋, ut conscius sit consiliorum Reverendissimae Dominationis Vestrae, antequam nuntius capituli advenerit vel litteras capitulares miserit . Cui an consilia nostra omnia detegenda sint, Dominatio Vestra Reverendissima expendat, horum nihil hic ex me audiet. Credo tamen fidum esse Reverendissimae Dominationi Vestrae et negotio nostro affectum, quantum licet iudicare homini.
Mitto Dominationi Vestrae exempla pactorum et disignationis meae. Cetera mittenda ad curiam habet ipsa in scriniis suis, dico formulam illam litterarum regiarum ad papam etc.
Commendo me amori et gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam Ch[r]istus servet valetudine firma et prospera.