List #189
Jan FERBER do Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1523-10-23
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Nobili domino Ioanni Dantisco secretario regio, fratri carissimo et honorando
In Golmb in ripa Istulae
Salutem.
Feci, quod iussisti, carissime mi domine Dantisce, et ob id famulum hunc meum mitto, ut Dominatio Tua certior facta, quamprimum ad nos veniat, nam stipendium Dominationi Tuae ademptum non esse, ipsa maiestas regia testata est.
Advenerunt huc ante adventum meum magister Ambrosius et Philippus Angermunde, nuntii gentilium nostrorum, exponentes magnum congregari militem tam equestrem quam pedestrem in Marchia aere regis Daniae expulsi. Cum autem magister Prussiae istius exercitus supremus vel capitaneus vel praefectus sit, per exploratores edocti sunt, Gdanum ipsum impetere velle, proinde a maiestate regia subsidia petunt. Si etiam maiestas sua in propria persona istuc properare posset, instantissime efflagitarunt, si autem ipsa maiestas regia venire istuc hac tempestate non poterit neque tam subito congregare exercitum, mittet illuc aulicos suos, ne praeter spem accidat quicquam.
Quae alia Gdani nova sunt, ex litteris hostis mei, quas praesentibus transmitto, intelliget fortassis. Si aliud Dominatio Tua {Tua} me facere voluerit, latori praesentium committat aut mihi scriptis suis significet. Quaecumque potero, quam libentissime et diligentissime praestabo.
Vale meque ama ac quantocius veni.
Piotercoviae, 23 Octobris anno 1523.
Tuus Ioannes Ferber
Postscript:
In parrochiali Gdanensi nullus erit competitor. Heri a patre meo habui litteras. Alia coram latius. Avenam hic emam vel in Wolbors, difficile enim esset tanto itinere equos fatigare.