Ex litteris Dominationis Vestrae Reverendissimae proxime ad dominum ⌊Gasparum⌋ scriptis cognovi, quod nullae meae Dominationi Vestrae Reverendissimae adhuc sint redditae neque ubi locorum sim, Dominatio Vestra Reverendissima sciat. Quid causae vero sit, quod tam tarde ad Dominationem Vestram Reverendissimam perferantur, scire nequeo, cum ego etiam, ipso domino ⌊Gasparo⌋ teste, omnibus suis, quas per hoc tempus, quo ⌊Romae⌋ sum, Dominationi Vestrae Reverendissimae scripsit, meas ad Dominationem Vestram Reverendissimam semper adiunxerim. Quare Reverendissimam Dominationem Vestram, ne id negligentiae meae ascribat, obnixe precor, cum ii, quibus meas committo, quominus perferantur, sint causa maxima.
De homine autem isto, de quo Dominationi Vestrae Reverendissimae in prioribus scripsi, quid animi haberet, perspicere tum temporis satis non potui. Verum forte fortuna iam ⌊Prussiam⌋ a ⌊Roma⌋ discedere volens, ut contra me et dominum ⌊Gasparum⌋ coram iudice de rebus, quae illi non satis constabant, testimonium daret, ab ⌊Alexandro⌋ arrestatus, unde perterritus miser atque, ne Dominationem Vestram Reverendissimam testimonio hoc commoveret, pertimescens, se praedicto Alexandro nullum, cum de his, super quibus examinari debuerat, nihil sciret, testimonium dare posse excusavit, immo plus sibi de malefactis, quae maiori ipsimet Alexandro detrimento quam commodo essent, si ea fateri deberet, constare praesente ipso affirmavit. Quo audito ⌊Alexander⌋ animoque hominis cognito, continuo ab eo extensis brachiis discedens, eum, etiam examine relicto, liberum dimisit.
Quo ad causam nostram nihil optabilius nobis evenire potuisset, nam non satis miranda atque etiam horrenda illius hominis facinora, quae neque domino ⌊Gasparo⌋, neque mihi adhuc erant nota, nobis enumeravit. Super quae eum coram iudice II Maii clam examinari fecimus negotiisque nostris maxime profutura arbitramur. Non est itaque, cur is pauper Reverendissimae Dominationi Vestrae sit suspectus.
Ego, Reverendissime Domine, numquam, quandocumque oportunitate uti licebit, intermittam, quin Dominationem Vestram Reverendissimam de omnibus, quae hic agantur, certiorem reddam.
Commendo me gratiae, tutelae et patrocinio Dominationis Vestrae Reverendissimae, quam diu salvam atque incolumem esse opto.