List #2827
Mikołaj LOKA do Ioannes DANTISCUSRome, 1545-05-08
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino clementissimo
Reverendissime Domine, domine clementissime.
Ex litteris Dominationis Vestrae Reverendissimae proxime ad dominum Gasparum scriptis cognovi, quod nullae meae Dominationi Vestrae Reverendissimae adhuc sint redditae neque ubi locorum sim, Dominatio Vestra Reverendissima sciat. Quid causae vero sit, quod tam tarde ad Dominationem Vestram Reverendissimam perferantur, scire nequeo, cum ego etiam, ipso domino Gasparo teste, omnibus suis, quas per hoc tempus, quo Romae sum, Dominationi Vestrae Reverendissimae scripsit, meas ad Dominationem Vestram Reverendissimam semper adiunxerim. Quare Reverendissimam Dominationem Vestram, ne id negligentiae meae ascribat, obnixe precor, cum ii, quibus meas committo, quominus perferantur, sint causa maxima.
De homine autem isto, de quo Dominationi Vestrae Reverendissimae in prioribus scripsi, quid animi haberet, perspicere tum temporis satis non potui. Verum forte fortuna iam Prussiam a Roma discedere volens, ut contra me et dominum Gasparum coram iudice de rebus, quae illi non satis constabant, testimonium daret, ab Alexandro arrestatus, unde perterritus miser atque, ne Dominationem Vestram Reverendissimam testimonio hoc commoveret, pertimescens, se praedicto Alexandro nullum, cum de his, super quibus examinari debuerat, nihil sciret, testimonium dare posse excusavit, immo plus sibi de malefactis, quae maiori ipsimet Alexandro detrimento quam commodo essent, si ea fateri deberet, constare praesente ipso affirmavit. Quo audito Alexander animoque hominis cognito, continuo ab eo extensis brachiis discedens, eum, etiam examine relicto, liberum dimisit.
Quo ad causam nostram nihil optabilius nobis evenire potuisset, nam non satis miranda atque etiam horrenda illius hominis facinora, quae neque domino Gasparo, neque mihi adhuc erant nota, nobis enumeravit. Super quae eum coram iudice II Maii clam examinari fecimus negotiisque nostris maxime profutura arbitramur. Non est itaque, cur is pauper Reverendissimae Dominationi Vestrae sit suspectus.
Ego, Reverendissime Domine, numquam, quandocumque oportunitate uti licebit, intermittam, quin Dominationem Vestram Reverendissimam de omnibus, quae hic agantur, certiorem reddam.
Commendo me gratiae, tutelae et patrocinio Dominationis Vestrae Reverendissimae, quam diu salvam atque incolumem esse opto.
Ex Urbe, 8 die Maii anno Domini 1545.
Dominationis Vestrae Reverendissimae humillimus servitor Nicolaus Lok