List #4786
Tiedemann GIESE do Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1545-01-06
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-01-14 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo [Var]miensi, domino fratri [et m]aiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater Domine, frater et maior observande. Salutem et studiorum meorum commendationem.
Nobilis Martinus de Lusien, Reverendissimae Dominationis Vestrae subditus, ex itinere me allocutus narravit se aliorum exemplo seductum, cum sublatum putaret bombardarum interdictum, imprudenter incidisse Reverendissimae Dominationis Vestrae indignationem. Quam ut placare posset ipseque in pristinam gratiam recipi, existimavit meae intercessionis auctoritatem pondus aliquod hab[i]turam esse. Rogatus igitur ab illo, quamvis pro alienis subditis interpellare praeter meum sit morem, tamen pro iure amicitiae, quae cum illius familia olim mihi intercessit, tum quod probabile mihi visum est eum non destinata praenarrandi voluntate, quam constitutionis verba exprimere videntur, deliquisse. Oro, Reverendissima Dominatio Vestra, subditi factum in mitiorem partem interpretari ac veniae locum benignum illius errori concedere velit. Quod ipse cumulatiori obsequio se repensurum pollicetur ac erit id mihi etiam non ingratum. Simon, nepos Reverendissimae Dominationis Vestrae, eius nomine ferinam coxam heri cum litteris dono mihi obtulit, pro qua gratias plurimas ago. De reliquis, quae scripta sunt, in comitiis nostris proximis conferendi erit locus. Cupio me Reverendissimae Dominationi Vestrae esse commendatissi[mum eamque valer]e diutissime.
Datae Lubaviae, die VI Ianuarii 1545.
Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosissimus Tidemannus episcopus Culmensis