List #6297
Jakob von BARTHEN do Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1544-05-10
odebrano Marienburg (Malbork), 1544-05-12 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Principi ac Domino, domino Ioanni episcopo Warmiensi, domino ac patrono suo clementissimo
Salutem plurimam ac prompta fidelis clientis obsequia.
Reverendissime in Christo Princeps ac Domine, domine clementissime
Thesis causae affinis meae Annae Dunckes ...m, quae pro alio fideiussit, a regia maiestate Ve[strae Ce]lsitudini ac aliis dominis consiliariis harum terrarum ...da ac decidenda committitur. Composui autem d...ac thesi scriptum quoddam, quod dominis consiliar[iis] ...hibebit. Id ut Vestra Celsitudo antea percurrere dignetur ... [p]ostea in concilio suum patrocinium fragili sex[u] ...is clementer praestare etiam atque etiam rog[o] ...irca necessarium privilegium, quod multis ab hi...lis huic sexui a viris prudentissimis est indultum c...entur. Quod quidem ut Vestra Celsitudio, quae istius summ[a] ... [au]ctoritas factu facile erit, ita perquam honorificum ... [inc]litum morem suum in veteris placitis tuendis et in hoc decreto servaverit.
Christus Vestram Celsitudinem communi patriae nostrae quam diutissime et felicissime incolumem conservare dignetur.
Ex Dantisco, X-o Maii anno etc. XLIIII-o.
Vestrae Celsitudini addictissimus atque obsequentissimus cliens Iacobus a Barthen
Basilium Magnum a Carnario... translatum spero nos hic brevi ex mercatu Lypsensi habituros.