List #708
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSLuxembourg, 1531-11-05
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco [ep]iscopo Culmensi, serenissimi [Poloni]ae regis oratori etc., domino tamquam patri honoradissimo
Salutem plurimam.
Per quendam virum nobilem, qui hinc ad vos est profectus a diebus octo, scripsi ea, quae tunc occurrere visa sunt. Nunc vero nihil est, quod scribam, quam pertaesum huius longissimae morae aliam rationem consilii inire decrevisse. Ex toto enim tempore, quo hic fuimus, cum saepius admonuerimus principem nostrum, rerum suarum nullum umquam responsum obtinuimus. Quo fit, ut in magnis difficultatibus versemur non tam nostra causa, quam illius, est enim hic ducatus expositus multis et dubiis vicinis, nobilitas autem ob id rerum novarum avida et minime hactenus coercita, indulgentia nescio magis, an inscitia praefectorum. Haec et plura scripsimus frequenter responsumque nobis est unica respondendi ratione, hoc est silentio. Proinde statuimus collega meus egoque praestolari ad festum Martini diem. Quo tempore si nihil certi habituri sumus, decretum est, ut ego proficiscar ad caesarem redditurus illum de omnibus certiorem et mentem illius intentionemque sciscitaturus. Itaque ad XV-m huius futurum me reor Bruxellae.
Levinus meus hic mecum fuit. Is, quod et ego illi optarem, vellet ingeri in familiam serenissimae reginae, ad quod arbitratur auctoritatem tuam illi posse plurimum conducere, qui et in ea es aula gratiosus, et industriam illius habeas plane perspectam. Petiitque, ut se tibi commendarem hoc nomine, si quis interim esset locus istic, in quo posset operam commodare, commendationem pro illo tuam ut interponeres, id quod pro tuo erga me affectu et benevolentia omnino persuadeo mihi facturum. Vellem enim et ego illi bene prospectum esse, ex quo mihi datum non est de quoquam bene mereri posse. Rogo te, ut hanc rem cordi habeas.
Litteras ad uxorem, quas his inclusas mitto, da Michaeli tuo mittendas, si lubet. Et rectissime vale.
Ex arce Lucemburgi, V-o die Novembris anno XV-c XXXI.
Reverendissimae Celsitudinis Tuae humilis inservitor Cornelius Duplicius Scepperus