List #1921
Samuel MACIEJOWSKI do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-09-14
odebrano [1538]-09-23 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino suo colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Commendata servitute mea.
Nuntius Reverendissimae Paternitatis Vestrae incidit in id tempus, quando rex erat in venationes abiturus. Quare difficulter ego omnia peregi tamen, quae volebat Dominatio Vestra Reverendissima, cui et dominis consiliariis Prussiae studium meum commendatum facere laboro. Possum hoc dicere, quod nisi industrie et summa diligentia egissem, ista, quae spectant confirmationem articulorum, res fuisset in conventum extracta et ibi impedita. Habet Reverendissima Dominatio Vestra confirmationem articulorum de verbo ad verbum scriptam ex exemplari dominorum consiliariorum Prussiae, habet, quod voluit, de pecunia contributionis, de vexilliferatu, de conventus translatione. Si quid posthac iubebit, fac <i> am lubens omnia, nam illi studeo placere.
Fuit hic fam[ulus] domini palatini Posnaniensis, qui ver[bis] exposuit, ut gesta sunt in Enipon[te] omnia. Dixit factas caeremonias i... in lecto, sed ad talum tantummodo ... incisam caligam dixit domino palat[ino, qui] lecto cum sponsa paulisper se depos[uit], ut Gedani fieri solet, postea s...tiones factae. Praefuit sollemn[itati] illi dominus cardinalis Tridentinus et alii. Tractatus est dominus palatinus ...tante, cum vero discessurus [erat], venit ad sponsam, ut illi [vale]diceret. Quam invenit orn[atam] et duo serta habentem, alterum impositum, alterum sinistra m[anu] tentum. Quorum illud, quo[d] in capite habebat, serenissimo regi sponso dono misit, alterum, quod manu gestabat, domino palatino donavit.
Nova hic nulla sunt alia praeter ea, quae de Turcis dudum scripsi. Iam sunt in finibus Valachiae, sed non progrediuntur. Tartari ex alia parte Valachum oppugnant. Regiae maiestatis capitaneus cum Valacho pacem stabilivit perpetuam. Restituit Valachus terram, quam occuparat, et omnia, quae abegerat. Mittit ad regiam maiestatem oratores, qui litteris confirment omnia et iuramentis, filium etiam obsidem dare vult, si rex non detrectarit. Rex Ioannes magnum congregavit exercitum et multa sibi de victoria pollicetur.
Conventum nostri moliuntur pro festo Martini vel paulo post Pyothrkoviae. Alia non su[nt], et si essent, occupationes non paterentur ad praesens scribere. Nam et haec nescio quo m[odo] leget Dominatio Vestra Reverendissima ma...tum ita, quam nihil scribe....
Cuius me gratiae commen[do] et precor, ut sana sit et felicissima semper.
Datae C[racoviae] ipso die Crucis 15XXXVIII.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae capellanus Sa[muel] Macyeiov[ski], decanus