Letter #103
Remaclus [ARDUENNA] to Ioannes DANTISCUSMechelen, [1523]-06-11
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico generosoque viro, domino Ioanni Dantisco, serenissimi Poloniae regis oratori, domino et fratri
Neque te, neque me fefelli, mi Dantisce, si locum apud te ullum habeat legitima excusatio, et tamen scio me disperisse animumque despondisse, ita me totum hosce dies stilis conscribillarunt et Prussi et Lubecenses et Danistae, plagiarios, edepol, pessimos et scelerosos, qui tot mendaciis me confectum iri curarunt. At si scias, quam ob nihili res: perierunt mihi horae pretiosissimae, dum convicia, quibus se mutuo lacerant et mordicus trahunt, interpres elegans illustrissime enucleo. At scis: saeviant, clament, Stygiam ego paludem in sacramentum adhibui me confecto prandio prosus ad te volaturum neque ulterius restiturum, etiamsi catenas iniciant.
Vale.
Tuus orator Anglicus se missurum nescio quae fecerit necne nosti.
Mechelen, undecima Iunii.
Tuus ex animo Remaclus