Letter #1046
Jan LEWICKI to Ioannes DANTISCUSPłock, 1533-11-22
received [1533]-11-30 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater, domine mi observantissime.
Mei humilem commendationem et illi salutem et felicitatem.
Nuper cf.
Non possum nunc venire ad Tuam Paternitatem Reverrendissimam, praesulem meum dignissimum, quam multis occupatus, et meis, et amicorum meorum quae moram non patiuntur, negotiis. Et cf. Cic. Off. 1.22 non nobis solum nati sumus ortusque nostri partem patria vindicat, partem amici ⌊non solum nobis nati summus, sed partim amici, partim patria, sed parentes nostri, plurimum quibus maiora debemus, nostro vindicant auxillocf. Cic. Off. 1.22 non nobis solum nati sumus ortusque nostri partem patria vindicat, partem amici ⌋. Vellem tamen omnino Kalendis Februariis peracto prius hoc die iudicii, quem Germani somniant et potentes ac divites formidant, eandem invisere. Ego, cavens hunc diem, omnem iam pecuniam dispersi. Utinam idem facerent praesules nostri. Haberent adhuc pauperes nostri, unde viverent.
Adducam, cum venero, mecum Dominationis Reverendissimae aucupem omnium volucrum pecudumquo, quem hic habeo, hominem nobilem et gnarum. Quem non sine odio magnorum baronum vix sum asseutus, quem provideo et victu, et amictu. Quod si Dominatio Tua Reverendissima iam alium habuerit, significare mihi velit, ne hunc hic frustra asservarem.
Mitto item Tuae Dominationi Reverendissimae has litterulas probably
Ego interea nil est, quod magis expetam omnibus votis ac desideriis meis, quam ut Omnipotens Dominus Deus Tuam Paternitatem Reverendissimam servet diu sanam, foveat, dirigat et protegat semper felicissimam. Eius benignae gratiae me et germanum meum, utrumque servum suum, humiliter commendo.
Datae
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae semper servitor obsequentissimus