Letter #1046
Jan LEWICKI to Ioannes DANTISCUSPłock, 1533-11-22
received [1533]-11-30 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi et coadiutori Warmiensi, dignissimo domino meo beneficentissimo
Reverendissime in Christo Pater, domine mi observantissime.
Mei humilem commendationem et illi salutem et felicitatem.
Nuper has habui e Cracouia a domino Carolo Antonio, confratre meo carissimo, qui me rogatum habuit diligentius, quod easdem ad Tuam Paternitatem Reverendissiam quam primum mandarem. Feci equidem, uti potui, non certe, ut debui, et iam illi respondi, sic et Paternitas Tua Reverenindissima mihi quoque respondere dignabitur, cum et quando eas ceperit.
Non possum nunc venire ad Tuam Paternitatem Reverrendissimam, praesulem meum dignissimum, quam multis occupatus adscribed⌈occupatusoccupatus adscribed⌉, et meis, et amicorum meorum quae moram non patiuntur, negotiis. Et non solum nobis nati summus, sed partim amici, partim patria, sed parentes nostri, plurimum quibus maiora debemus, nostro vindicant auxillo. Vellem tamen omnino Kalendis Februariis peracto prius hoc die iudicii, quem Germani somniant et potentes ac divites formidant, eandem invisere. Ego, cavens hunc diem, omnem iam pecuniam dispersi. Utinam idem facerent praesules nostri. Haberent adhuc pauperes nostri, unde viverent.
Adducam, cum venero, mecum Dominationis Reverendissimae aucupem omnium volucrum pecudumquo, quem hic habeo, hominem nobilem et gnarum. Quem non sine odio magnorum baronum vix sum asseutus, quem provideo et victu, et amictu. Quod si Dominatio Tua Reverendissima iam alium habuerit, significare mihi velit, ne hunc hic frustra asservarem.
Mitto item Tuae Dominationi Reverendissimae has litterulas domini suffraganei nostri, ex quibus intelliget, quo animo acceperit mentem et munus oblatum.
Ego interea nil est, quod magis expetam omnibus votis ac desideriis meis, quam ut Omnipotens Dominus Deus Tuam Paternitatem Reverendissimam servet diu sanam, foveat, dirigat et protegat semper felicissimam. Eius benignae gratiae me et germanum meum, utrumque servum suum, humiliter commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Ploczko, 22 Novembris MDXXXIII.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae semper servitor obsequentissimus Ioannes Leuicius