Obliti sumus tibi committere, ut reducas in mentem ⌊Thoronensium⌋, quatenus nobis responsum super negotio depositorii , quod sibi in ⌊civitate⌋ sua contra animum ⌊regnicolarum⌋ vindicare nituntur, ex istoc ⌊conventu⌋ mittant, sicuti per reverendissimum dominum ⌊archiepiscopum⌋ facere promiserunt. Tametsi ipsis non cupiamus facere iniuriam, immo verius pro eorum obsequiis eisdem incrementa favemus, tamen clamantibus ⌊regnicolis⌋, quod eorum libertas opprimatur in complacentiam Thoronensium, cogemur remedium adhibere, ne ipsi quoque oppressos et iniuria se esse affectos conquerantur. Conferas etiam de hac re cum ⌊reverendo domino Varmiensi⌋, cui non incognitum est, quantas impulsationes in conventu ob eam rem habere solemus, persuadeasque suae reverendae paternitati, ut inducat ⌊Thoronenses⌋, quod potius suscipiant aliquam earum condicionum, quae eis per reverendissimum ⌊archiepiscopum⌋ oblatae sunt, quam quod totum periclitari debeant.
Ceterum est, quod etiam tibi mandamus, conferas cum ⌊reverendo domino episcopo Chulmensi⌋, quod curiensi nostro ⌊Nicolao Pyotrowsky⌋ complementum solutionis faciat pro quietantia ad paternitatem suam sibi data, praesertim si quid pecuniarum nostrarum penes se habeat.
Sic facturus pro gratia nostra.