Hoc tempore aliud non possum, quam Vestrae Reverendissimae Paternitati agere et habere gratias. Si qua(?) mihi contingat volente Deo melior aliqua fortuna, etiam referre non cessabo.
Magnificus ⌊dominus castellanus⌋ et dominus ⌊Christophorus Beyer⌋ consul Gedanensis humanissime in hunc usque diem me habent, quos hodie abituros hinc puto. Quod si fiat, recta ibo in aulam reverendissimi et Christianissime pii ⌊domini Cracoviensis⌋, qui me in suam familiam tam admisit libenter, ut et gaudere se diceret. Quod ego illud ab ⌊illius paternitate⌋ fieri cupiverim, non diu apud illum haerere decrevi, sed quamprimum superinscribed⌈primumprimum superinscribed⌉ fieri id potest, recta tendere ⌊Cracoviam⌋.
Reverendissimus ⌊dominus Plocensis⌋ blandissime complexus est me et chartulas meas integras mihi reddidit, Ecclesiasten iussit excudi dicaturus, ut dicebat, illum ⌊iuniori regi⌋. Vidi ⌊Thoronii⌋ adiunctum paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉ illum Psalterio, sed typographus, qui ⌊⌋ imitatus est, nomen suum neque locum addidit in hoc, credo, ut pro Parisiensi vendere possit.
Reverendissimus ⌊dominus Camenecensis⌋ his comitiis hic non fuit, quare fasciculum una cum litteris in manus tradidi reverendissimo ⌊domino Plocensi⌋, qui recepit bona se fide curaturum, ut illi integer contingat.
⌊Philippus⌋ rescripsit ⌊domino Plocensi⌋, qui litteras mihi legendas dedit. Scribit fort se fortasse obiter aliquando invisurum Academiam Cracoviensem. Vestrae Dominationis mentionem facit, sed mei non. Credo illum olfecisse parum mihi probare, quae scribuntur ab illo. Scribam ordine contra totum ⌊illius⌋ Commentarium in Paulum. Spero me rem habere tam compertam, ut ⌊ipse⌋ habiturus non sit, quod dicat contra.
⌊Erasmi⌋ de sarcienda ecclesiae pace legi libellum. Videtur paper damaged⌈[r]r paper damaged⌉ mihi magnifico titulo parum respondere tractatio ipsa paper damaged⌈[a]a paper damaged⌉.
Quamquam opus fore non puto, tamen cuperem impetrare a dominatione Vestras epistolium quoddam ad Aliandrum, quo Reverendissima Vestra Dominatio testetur me cum gratia discessisse.
Haesurus sum ⌊Cracoviae⌋ mensem unum et fortasse alterum, quare, si quae litterae mihi inscriptae ad Dominationem Vestram pervenerunt, mittantur, quaeso, ad ⌊Georgium Hegeler⌋.
Imaginem non tam mei, quam, quantum meminisse possum, charissimi patris mei, istic cum aliud non haberem, Dominationi Vestrae in memoriam mei reliqui... illegible⌈...... illegible⌉. Dominatio Vestra, certe scio, non illibenter locum illi concedet inter reliquas.
Oro Deum Omnipotentem, ut Reverendissimam Vestram Paternitatem quam diutissime cum tota cognatione servet incolumem. Scribam e ⌊Cracovia⌋ latius. Cupio ex animo commendari Reverendissimae Paternitatis Vestrae generosae ⌊matri⌋ et honestissimis ⌊sororibus⌋.