Letter #111
[Ioannes DANTISCUS] to [Sigismund I Jagiellon]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), [1543]-12-01
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Exemplum litterarum ad Serenissimam Maiestatem Regiam
Humillimam etc.
Mittit ad Serenissimam Maiestatem Vestram spectabilis magistratus Gdanensis commendaticias litteras serenissimae maiestatis regiae iunioris in causa duorum praeconsulum ad tribunal Serenissimae Maiestatis Vestrae citatorum, ut tempus dictionis causae, quod illis in comitiis regni praefinitum est, antevertere sit liberum. In eo, licet non dubitem, quin Serenissima Maiestas Vestra filii sui carissimi dominique mei clementissimi votis sit responsura. Quia tamen, ut hoc ipsum Serenissima Maiestas Vestra, ex solita erga omnes subditos suos indulgentissima benignitate concederet, supplicissime prius oraverim ad eundem modum amore ductus patriae ab eiusmodi oratione in praesens desistere nequivi, quantumque possum demissius rogo, ut aliquot certis diebus ante regni comitia locum et terminum illis statuere dignetur, quem commode attingere pientissimoque aspectui Serenissimae Maiestatis Vestrae in gratiam recepti regiam se offerre, in eademque clementer dimissi ad suos reverti possint. Qua in re, quemadmodum fusius ex meis, quas illi reddent, accipiet, supra id omne, quod forte umquam merui, quodque mihi cumulatissime repensum est, cum se propitiam Serenissima Maiestas Vestra praestiterit, meritis meis plurimis accessisse existimabo. Cui me subiectissime commendo Deum intime orans, ut nobis eandem Serenissimam Maiestatem Vestram diuturnissimo tempore prosperrime valentem felicissimamque conservet.
Ex Heilsberg, prima die Decembris.