Letter #1126
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1534-03-10
received [1534]-03-17 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac honorandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice carissime ac honorandissime.
Recepi ex manibus praesentis baiuli litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae, datas Lubaviae 9 Martii cum novitatibus inclusis. Cui plurimas ago gratias, quod me illarum participem fecerit.
Nuntius meus ex Wilna nondum rediit, nec de aliquo cubiculario regio, qui inde venisset, scio. Quid autem dominus castellanus Gedanensis mihi ex Wilna perscripsit, ex litteris eius hisce inditis Reverendissima Dominatio Vestra intelliget. Quod ad dominum castellanum Culmensem attinet, nihil mihi est conquestus contra Reverendissimam Dominationem Vestram. Ceterum, quantum coniectura assequi licuit, video ipsum Dominationi Vestrae Reverendissimae non esse admodum affectum, quemadmodum semel coram, ubi Deus sanitatem conveniendi dederit, dicam Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Cui omnia laeta et fausta ominor et ex animo opto meque illi commendo.
Ex Heilsberg, 10 die Martii anno 1534.
Vestrae Reverendissimae Dominationis totus Mauritius episcopus Varmiensis subscripsit