Miseret nos personarum orphanarum. Dudum probitas viduae dominae ⌊Wosczkowa⌋, civis Thoronensis, apud nos commendata est et propterea quantum iure possemus, eaedem(!) succurrere vellemus, ne in hoc statu miserabili exsistens, cuiuspiam in negotiis suis ullis cavillis gravaretur. At credimus Vestram Reverendissimam Dominationem non ignorare, quo in statu sit et quomodo affligatur non modicis gravaminibus ab his, qui ambiunt substantiae suae opes, qualescunque habeat, diminuere per fas et nefas. Equidem vero, qui omnes oppressos et gravatos ope mea adiuvare consuevi, huic quoque ⌊feminae viduae⌋ ex pietatis officio deesse nollem. Et quoniam, uti nobis relatum est, ⌊eius⌋ negotium ex commissione sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ in ⌊conventu Prussiano⌋ agi et tractari debet, maiorem in modum iustitiam eius Vestrae Reverendissimae Dominationi ex affectu commendamus, rogantes, velitis bona et aequabili ratione eaedem(!) subvenire, ne frustretur fructu iustitiae suae, ut cognoscat nostram intercessionem apud Vestram Reverendissimam Dominationem valere, pro ea enim pietate habebit Vestra Reverendissima Dominatio Dominum Deum propitium et nobis faciet rem pergratam. Quam optime ex candido affectu bene valere et vivere optamus. Tristitia nostra, qua obruti sumus propter ⌊germani nostri⌋ obitum, nos non permittit multa scribere.