Letter #1153
Maciej DRZEWICKI to Ioannes DANTISCUSGniezno, 1534-04-26
received [1534]-05-10 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino amico et fratri in Christo [carissimo] et honorandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice et frater in Christo carissime et honorandissime.
Sanitatis integritatem et omne felix et faustum Vestrae Reverendissimae Dominationi a Domino Deo precamur.
Miseret nos personarum orphanarum. Dudum probitas viduae dominae Wosczkowa, civis Thoronensis, apud nos commendata est et propterea quantum iure possemus, eaedem(!) succurrere vellemus, ne in hoc statu miserabili exsistens, cuiuspiam in negotiis suis ullis cavillis gravaretur. At credimus Vestram Reverendissimam Dominationem non ignorare, quo in statu sit et quomodo affligatur non modicis gravaminibus ab his, qui ambiunt substantiae suae opes, qualescunque habeat, diminuere per fas et nefas. Equidem vero, qui omnes oppressos et gravatos ope mea adiuvare consuevi, huic quoque feminae viduae ex pietatis officio deesse nollem. Et quoniam, uti nobis relatum est, eius negotium ex commissione sacrae maiestatis regiae in conventu Prussiano agi et tractari debet, maiorem in modum iustitiam eius Vestrae Reverendissimae Dominationi ex affectu commendamus, rogantes, velitis bona et aequabili ratione eaedem(!) subvenire, ne frustretur fructu iustitiae suae, ut cognoscat nostram intercessionem apud Vestram Reverendissimam Dominationem valere, pro ea enim pietate habebit Vestra Reverendissima Dominatio Dominum Deum propitium et nobis faciet rem pergratam. Quam optime ex candido affectu bene valere et vivere optamus. Tristitia nostra, qua obruti sumus propter germani nostri obitum, nos non permittit multa scribere.
Ex Gneszna, 26 Aprilis 1534.
Vestrae Reverendissimae Dominationis bonus frater Mathias Dei gratia sanctae ecclesiae Gnesznensis archiepiscopus et primas legatusque natus apostolicus