Letter #117
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1516-06-07
received at the court of Emperor Maximilian, 1516 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Venerabili Ioanni Dantisco, nuntio et secretario nostro devoto, nobis dilecto.
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae Prussiaeque etc. dominus et heres
Venerabilis devote nobis dilecte.
Quod tantum istic temporis et oper[ae] ...is maiestatis caesareae impendis, id nobis aeque gratum esse scias, ac si nostro in fa...lo hic adesses habiturique sumus per occasionem condignam rationem huiusce tuae ... nobis omnino acceptae. Probamus etiam diligentiam tuam, quam in illius maie[statis] ...ibus nobis frequenter perscribendis adhibes committimusque tibi, ut quam diligentis[sime] ... [i]stic observes tractatus omnes oratorum Moski hostis nostri, qui hoc tempore a[d] ... celsitudinem proficiscuntur et nos tam de his, quam de responso, quod eis ab ead[em celsit]udine datum fuerit ac omnibus aliis certiores reddas.
Manadamus praeterea, ut in [obse]quio maiestatis suae perseveres, quam diu ipsa tuo servitio uti dignabitur. Erit enim id nobis multum gratum. Qui, ubi prima sese opportunitas obtulerit, tuam servitutem cumulatiore beneficentia, quam si coram adesses, prosequemur.
Datae Wilnae, septima Iunii anno Domini millesimo quingentesimo sexto decimo, regni nostri decimo.
Commissio propria regiae maiestatis