Quod tantum istic temporis et oper[ae] ...is ⌊maiestatis caesareae⌋ impendis, id nobis aeque gratum esse scias, ac si nostro in fa...lo hic adesses habiturique sumus per occasionem condignam rationem huiusce tuae ... nobis omnino acceptae. Probamus etiam diligentiam tuam, quam in ⌊illius maie[statis]⌋ ...ibus nobis frequenter perscribendis adhibes committimusque tibi, ut quam diligentis[sime] ... [i]stic observes tractatus omnes oratorum ⌊Moski⌋ hostis nostri, qui hoc tempore a[d] ... ⌊celsitudinem⌋ proficiscuntur et nos tam de his, quam de responso, quod eis ab ead[em celsit]udine datum fuerit ac omnibus aliis certiores reddas.
Manadamus praeterea, ut in [obse]quio ⌊maiestatis suae⌋ perseveres, quam diu ipsa tuo servitio uti dignabitur. Erit enim id nobis multum gratum. Qui, ubi prima sese opportunitas obtulerit, tuam servitutem cumulatiore beneficentia, quam si coram adesses, prosequemur.