Nudius tertius hinc solvit famulus Reverendissimae Dominationis Vestrae, cum quo, quae tunc mentem meam angebant, Reverendissimae Dominationi Vestrae perstrinxi. Post illius autem discessum eo die, haec mihi impartita sunt nova, ⌊comite de Aldenburg⌋ ductore et quoddam equite Dano exule IIII milium la<n>ceariorum et VI c equitum ducentibus, qui ⌊civitatem Monasteriensem⌋ obsidebant, in ⌊ducatum Holsatiae⌋, minime hoc ⌊duce⌋ suspicante, dilapsos esse, ferro et igne, spolioque cuncta miscentes, expugnavere arcem et civitatem ⌊Tritta[w]⌋ et omnem animam in ea viventem iugulaverunt, deinde Plone, Sigeberger et alia munitissima loca per deditionem usurparunt. ⌊Dux⌋ et ⌊Dani⌋ ⌊Suecique⌋ strenue sese ad arma parant. ⌊Lubicenses⌋ sua sponte comitis partem adversus ⌊Holsatos⌋ etc. suscepere eique omnem eorum boardarum apparatum cum XII, quas cartaunas appellant, misere, VII naves ad piraticam exercitationem, ut fama volat, contra ⌊Hollandos⌋ miserunt, primum tamen ⌊arcem Sunderberg⌋, in qua rex ⌊Cristiernus⌋ detinetur vinctus, aggredi conceperunt, filium quondam Stenonis Sweciae gubernatoris e manibus ducis Luneburgensis vafre et astucia quadam obtinuerunt, qui actu tunc apud eos agit, sperans ⌊regnum Sweciae⌋ per assistentiam ⌊Lubicensium⌋ assequi, de quo etiam Lubicenses palam gloriantur se ⌊Holsatiam⌋, ⌊Daciam⌋, ⌊Sueciamque⌋ in sua palma habere et montium, ut ita dicam, altitudines, prout seditiosi facere soleant maiora de magnis, sese iactitantes.
⌊Rex Angliae⌋, ⌊Hamborgenses⌋, item et Ditmartici ⌊Lubicensibus ⌋adhaerent, qui, ut fama volat, ab Anglo praesertim magnam vim pecuniarum in auxilium acceperunt.
⌊Monasteriensis episcopus⌋ iterum suam ⌊civitatem⌋ milite circumcinxit, capitaneo ⌊caesaris⌋ nomine ⌊Georgio Schenck⌋, qui ⌊Frisiae⌋ praeest, ductore.
⌊Anglus⌋ prorsus insanit, ecclesias et clerum universum in fabulam et praedam faciens. ⌊Franciae rex⌋ quoque Luteranismum sapiens, ⌊Anglo⌋ adhaeret adversus ⌊caesarem⌋ suoque clero intolerabilem imposuit exactionem, ita quod clerus nunc est ferme per universam christianitatem praeda saecularium principum et populorum.
Lubicensis episcopus quoque per armorum gentes, qui ⌊Holsatiam⌋ intraverunt, spoliatus et expulsus est.
Haec Vestram Reverendissimam Dominationem cum hoc puero meo, qui suos invisere parentes statuit, latere nolui eo, quod iucundiora, quae delectant, non habeo, quae libentius perstringerem. Deus sit nobis propitius et servet nos caelesti protectione ab insidiantibus nobis Vestraeque Reverendissimae Dominationi incolumem et longam tribuat vitam.