Letter #1180
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSRudniki, 1534-06-24
received [1534]-07-16 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino et fautori observandissimo
Reverendissime Domine, domine mi observandissime.
Salutem et sui commendationem.
Quo morbo fuerit affecta his diebus maiestas regia, ex litteris suae maiestatis accipiet Vestra Reverendissima Dominatio. Hoc unum addo, quod magno timore, quem ab aegritudine suae maiestatis conceperamus, iam levati sumus spemque in Deo firmam habemus, quod maiestas sua brevi pristinae written over o⌈oaeae written over o⌉ restituetur sanitati. Iam enim praeter debilitatem ex languore, dieta et farmacis conceptam nihil aliud habere videtur. Deus Omnipotens reliqua secundet.
De Tartaris et Moscis, quae habentur apud nos, Vestra Reverendissima Dominatio ex scheda praesentibus inclusa intelliget. Quae et feliciter valeat meque amet.
Marienburgenses pro voto absoluti sunt.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ in Rudnyki apud Vilnam, in die Sancti Ioannis Baptistae anno Domini M-o D-o XXXIIII-o.
Vestrae Reverendissimae Paternitati obsequens episcopus Premisliensis subscripsit