Letter #1181
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1534-06-29
received [1534]-07-08 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, amico et fratri plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice et frater plurimum honorande. Salutem plurimam et longaevam in Domino felicitatem.
Nuper cum hac transiret venerabilis dominus doctor Ioannes Reneck, affinis Reverendissimae Dominationis Vestrae, reliquit apud villam meam Libenberg in campo equum aegrotum, quae villa ab hoc loco distat uno miliari, me igitur per suum servitorem rogare curavit, quo aegrotum ad curandum per quempiam meum susciperem ac alium in locum illius invalidi illi praestarem, quod libenter fecimus. Sed ille equus infirmus, ubi in campo defecerat, ibidem etiam vitam mox deseruit.
In novis nihil habeo, nisi quae de Holsatis, Danis et Lubicensibus volant et hoc vario volatu, quae apud Reverendissimam Dominationem Vestram veridiori relatione puto esse quam apud me dispersa. Cum Moschis audio bellum inchoatum satis frigide procedere. Dominus Deus nostratibus secundiora, quam nonnulli ominantur, praebere dignetur, cui Vestram Reverendissimam Dominationem in optima incolumitate et felicitate diligentissime commendo ac ut me, amantem se, amet, cupio.
Ex Heilsberg, festo divorum Petri et Pauli 1534.
Mauritius Dei gratia episcopus Warmiensis