Letter #1230
Maciej DRZEWICKI to Ioannes DANTISCUSSkierniewice, 1534-10-21
received [1534]-10-26 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino, amico et fratri in Christo carissimo ac honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater in Christo carissime et honorande.
Salutem in Domino et optatam felicitatem cum integra sanitate Vestrae Reverendissimae Dominationi precamur.
Cum Vestra Reverendissima Dominatione silente hactenus silui, necessitas tamen religionis sanctae, quae negligentia pastorum a pravis et pseudo-catholicis depravatur haeresique commaculatur, fecit nos rumpere silentium et Vestrae Reverendissimae Dominationi pro officio nostro intimare, quae de Thorunensibus, Vestrae Reverendissimae Dominationis dioecesanis et curae subiectis, ab hominibus fide dignis praedicantur. Porro hoc de Thorunensibus palam dicitur, quod praeter unum consules omnes depravati sunt et haeresim Lutheram, ut dicitur, auctore magistro Georgio scriba civitatis, amplexi sunt et eandem profitentur, caerimonias officii divini nihil pendentes. Ne autem haec perversitas in scandalum proborum Christianorum perniciose illic crescat et firmetur, nostrum enim debitum est Vestram Reverendissimam Dominationem commonefacere et Vestrae Reverendissimae Dominationi interest sagaciter et impigre providere, ne malum hoc se extendat ulterius. Principiis nempe obstandum est, quatinus non contingat dicere: non putaram. Vestra itaque Reverendissima Dominatio pro suae prudentiae dexteritate atque pro debito officii sui mature provideat, ut si quid illic scrupulosum, quod offendat, natum sit, ne radices agat, illico evelatur. Certiores praeterea facti sumus, quod sanctissimus dominus noster vita functus sit. Solliciti autem de substituendo successore sunt imperialis maiestas et rex christianissimus, ut eorum quilibet talem procuret eligere, qui parti suae adhaereat. Verendum itaque est, ne schisma perniciosum, quod Deus procul vertat, ad vexandam sanctam ecclesiam invehatur. Et ideo tanto vigilantius in hac nostra provincia per nos pontifices curandus est status sanctae religionis, ut nihil in libris et dogmatibus, quod perversum et temerarium sit, inseratur.
Kyesler, Gdanensis civis, scripsit nobis sibi 18 aureos per Vestram Reverendissimam Dominationem, quos dandos ordinaveramus, praeter spem nostram datos non esse, quam ob rem necessarium eidem hinc misimus. Vestra itaque Reverendissima Dominatio per hunc nobis mittat. Et feliciter valeat et simultatis genus excutiat.
Datae in Sqwiernyevice, die XXI Octobris M-o D-o XXXIIII.
Vestrae Reverendissimae Dominationis bonus frater Mathias Dei gratia archiepiscopus Gnesnensis etc.