Reverendissimo in Christo Patri et Domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, domino, amico et fratri in Christo carissimo ac
honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater in Christo carissime et
honorande.
Salutem in Domino et optatam felicitatem cum integra sanitate Vestrae Reverendissimae Dominationi precamur.
Cum Vestra Reverendissima Dominatione silente hactenus silui, necessitas tamen religionis sanctae, quae negligentia pastorum a pravis et pseudo-catholicis depravatur haeresique commaculatur, fecit nos rumpere silentium et Vestrae Reverendissimae Dominationi pro officio nostro intimare, quae de ⌊Thorunensibus⌋, Vestrae Reverendissimae Dominationis dioecesanis et curae subiectis, ab hominibus fide dignis praedicantur. Porro hoc de ⌊Thorunensibus⌋ palam dicitur, quod praeter unum consules omnes depravati sunt et haeresim Lutheram, ut dicitur, auctore magistro Georgio scriba civitatis, amplexi sunt et eandem profitentur, caerimonias officii divini nihil
pendentes. Ne autem haec perversitas in scandalum proborum Christianorum perniciose illic crescat et firmetur, nostrum enim debitum est Vestram Reverendissimam Dominationem commonefacere et Vestrae Reverendissimae Dominationi interest sagaciter et impigre providere, ne malum hoc se extendat ulterius. Principiis nempe obstandum est, quatinus cf. Cic. Off. 1.81 Quamquam hoc animi, illud etiam ingenii magni est, praecipere cogitatione futura et aliquanto ante constituere, quid accidere possit in utramque partem et quid agendum sit, cum quid evenerit, nec committere, ut aliquando dicendum sit “non putaram”.; V. Max. 7.2.2 Scipio vero Africanus turpe esse aiebat in re militari dicere “non putaram”, videlicet quia explorato et excusso consilio quae ferro aguntur administrari oportere arbitrabatur. Summa ratione: inemendabilis est enim error, qui violentiae Martis committitur.; Sen. Dial. 4.31.4 Turpissimam aiebat Fabius imperatori excusationem esse “non putaui”, ego turpissimam homini puto. Omnia puta, exspecta ⌊non contingat dicere: non putaramcf. Cic. Off. 1.81 Quamquam hoc animi, illud etiam ingenii magni est, praecipere cogitatione futura et aliquanto ante constituere, quid accidere possit in utramque partem et quid agendum sit, cum quid evenerit, nec committere, ut aliquando dicendum sit “non putaram”.; V. Max. 7.2.2 Scipio vero Africanus turpe esse aiebat in re militari dicere “non putaram”, videlicet quia explorato et excusso consilio quae ferro aguntur administrari oportere arbitrabatur. Summa ratione: inemendabilis est enim error, qui violentiae Martis committitur.; Sen. Dial. 4.31.4 Turpissimam aiebat Fabius imperatori excusationem esse “non putaui”, ego turpissimam homini puto. Omnia puta, exspecta ⌋. Vestra itaque Reverendissima Dominatio pro suae prudentiae dexteritate atque pro debito officii sui mature provideat, ut si quid illic scrupulosum, quod offendat, natum sit, ne radices agat, illico evelatur. Certiores praeterea facti sumus, quod ⌊sanctissimus dominus noster⌋ vita functus sit. Solliciti autem de substituendo successore sunt ⌊imperialis maiestas⌋ et ⌊rex christianissimus⌋, ut eorum quilibet talem procuret eligere, qui parti suae adhaereat. Verendum itaque est, ne schisma perniciosum, quod Deus procul vertat, ad vexandam sanctam ecclesiam invehatur. Et ideo tanto vigilantius in hac nostra provincia per nos pontifices curandus est status sanctae religionis, ut nihil in libris et dogmatibus, quod perversum et temerarium sit, inseratur.
Kyesler, Gdanensis civis, scripsit nobis sibi 18 aureos per Vestram Reverendissimam Dominationem, quos dandos ordinaveramus, praeter spem nostram datos non esse, quam ob rem necessarium eidem hinc misimus. Vestra itaque Reverendissima Dominatio per hunc nobis mittat. Et feliciter valeat et simultatis genus excutiat.