Letter #1232
[Ioannes DANTISCUS] to [Jan CHOJEŃSKI]Löbau (Lubawa), 1534-01-11
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater, domine mi observandissime, salutem et mei plurimam commendationem.
Novissimis meis et adeo prolixis litteris non parum molestiae Dominationi Vestrae Reverendissimae intuli, velim itaque, si possem, ad praesens esse compendiosior. Omnia, quae hic acta sunt, generosus dominus castellanus Gdanensis et litteris et ore iuxta veritatis historiam recensebit, unde uter nostrum, egone vel dominus Kostka a veritate declinaverit, clare intelligetur.
Accessit iterum aliquid novi. Cubicularius ille Volski, qui nuperrime apud nos fuit, cum mihi reddidisset litteras regias, bene et honeste a me tractatus et deinde temulentus, multa contra me pro Kostka, quem dicebat consanguineum suum, fuit debacchatus, dicens se et suorum plures esse, qui ad ultimum halitum usque ipsum Kostka non essent deserturi et quod brevi ho[c] experiri deberem. Ad quod illi respondi, quod si quis iuribus et iudiciis hic nostris relictis, me aut meos vi impetere auderet, me eam vim omnibus modis per eos, qui officiis meis praesunt profanis, repulsurum, ignem igne, ferrum ferro etc. Hinc ille tantum furoris conceperat, ut eum extra hypocaustum ad cameram, ubi illi lectus dispositus fuerat, extrahi et deportari iusserim. Si hoc modo ad nos cubicularii mitti debent, qui nobis minentur et temere in castris nostris coram familia et omnibus nobis insultent, vereor, ne patientiam nostram superent et quippiam durius assequantur. Ille tamen bonus Volski postquam crapulam edormiverat, paenitentia ductus, mane venit ad me et remissionem hesternorum delictorum, ebrietatem suam incusans, a me petiit, quam non gravate obtinuit. Nihilominus postquam a me abiisset, inter eundum versus Thoroniam multis nobilibus, vicinis meis, me detulit, quod omni nobilitati in terra Culmensi igne et ferro atque excidium minatus essem, volens me propter suum Kostka in gravius odium perducere fueruntque apud me plerique nobiles, cupientes scire, quomodo res haec haberet, qui ipsi Volski multa mala sunt imprecati. Praeterea et usque ad dominos palatinos Prussiae haec falsa traductio pervenerat, qui me coram omni nobilitate excusandum susceperunt. Nescio, unde tot mihi impingantur calumniae, quas tamen mens recti conscia minime formidat etc.
Quod prius scripsi, dominus Kostka parochis et ecclesiis meis tot mansos abstulit, nunc iterum mihi deferuntur querelae a praeposito Sancti Spiritus prope Marienburgum, quod dominus Kostka ei adimat quolibet anni quartali VI marcas, quae illi prius semper ex thesauro regio atque etiam per ipsum Kostka sunt persoluti. Petit itaque, ut serenissima maiestas regia illi mandet, quod solutionem, prius consuetam, et ab ipsomet factam, sic ut prius praedicto praeposito impendat. Accepit et duos mansos agrorum ecclesiae villae Simonsdorff et proventus sibi illorum mansorum usurpat contra privilegium, cuius exemplum his inclusi. Rogo itaque Dominatio Vestra Reverendissima velit suo tempore ista serenissimae maiestati regiae exponere meque edocere, quid mihi cum istiusmodi sacrilego faciendum. Si officio meo inniti debeo, vereor, ne serenissimam maiestatem regiam offendam. Ad eundem modum agit cum multis et praesertim contra generosum dominum Achacium Czeme castellanum Gdanensem, nihili existimans decretum serenissimae maiestatis regiae pro eodem domin[o] castellano pronuntiatum et nescio quas semper quaerit mo[dos], ut homines turbet et noceat. Commendo igitur negotium h[oc] domini castellani, immo et nostrum, quod nobis cum illo est, Dominationi Vestrae Reverendissimae, quod fidem et honorem nostrum omnium perstringit, quem[ad]modum ex litteris dominorum consiliariorum serenissimae maiestatis regiae terrarum [et] civitatum Prussiae ad eandem regiam maiestatem clare patebit. Exempl[um] litterarum ea in re reverendissimi domini archiepiscopi Gneznensis cum novissimis Dominationi Vestrae Reverendissimae misi, ex quo falsam traductionem nostram, per ipsum Kostkam factam, scio, non sine admiratione perlegit. Impingit enim hoc nobis, quod contra iuramentum a nobis serenissimae maiestati regiae praestitum aliud inter nos iurare debuissemus, quo nullum nostrum consilium serenissimae maiestati regiae et dominis Regni pandi debeat. Quid hoc aliud est dicere quam nos contra serenissimam maiestatem regiam conspirare et deficere inter nos statuisse. Quod Deo bene favente homo veritatis inimicissimus numquam probare poterit neque per somnium quidem quispiam nostrum, fidei et honoris observandissimi, istiusmodi quippiam cogitavimus, tantum abest, ut hoc ver[u]m esse debeat, quod calumniator iste, a veritate alienissimus, contra nos falso profudit. Habet quendam hominem non admodum sollertem in consilio nostro, qui ei defert omnia, etiam non intellecta et propter illum propositum fuit in consilio nostro de iuramento et a me est ansa data, qui scire volui, quibus modis in consilium nostrum iurare deberem et si omnes alii iurassent. Responsum fuit, quod aliqui solum serenissimae maiestati regiae iurassent, aliqui vero et maiestati regiae et consilio, alii, ut consules civitatum, iurassent maiestati regiae commune omnibus subditis iuramentum, seorsum vero civitatibus suis, unde quo consilium nostrum esset solidius. Propositum fuit, ut de consensu serenissimae maiestatis regiae forma nobis iuramenti in consilium nostrum conficeretur, iuxta quam serenissimae maiestati regiae et consilio omnes eodem modo iurarent et hoc maxime propter consules civitatum, qui civitatibus suis dumtaxat et non consilio nostro iurarunt neque aliud in commune commodum quam suum proprium secundum eorum iuramentum procurant visaque est illis ista propositio aliquanto durior, qua de re receperunt eam in deliberationem usque ad futurum pro festo Sancti Stanislai conventum et sic de hoc iuramento, quod delator iste putabat esse contra iuramentum serenissimae maiestati regiae praestitum, nihil est decretum neque etiam quis[quam] in eo sine permissione et voluntate serenissimae maiestatis regiae fiet. Ad hunc modum bonus iste vir omnia rapit in calumniam et si nos omnes uno oculi ictu perdere posset, non exspectaret diutius. Iudicium vero Dei et serenissimae maiestatis regiae iustius erit, quam ut iustiti[a] nostra supprimi et fides nostra erga serenissimam maiestatem regiam sic turpi nota affici eaque inuri deberet, quam Deo bene favent[e] ipse portabit, neque illam totus Vistula ab eo abluere poter[it]. Sed iterum longius, quam volui, iusto dolore motus progressus finem facio etc.
In summa mitto iterum Dominationi Vestrae Reverendissimae mearum ad serenissimam maiestatem regiam exemplum, ut prius illud, quam litterae reddantur, perlegat et omnia pro sua prudentia et in me benevolentia moderetur mihique sic per inimicum hominem afflicto ope et opera sua tum ap[pud] serenissimam maiestatem regiam, tum apud omnes adsit innocentiamque meam [et] fidem omnium nostrum tueatur. Nulla alia in re me et omnes dominos consiliarios reddere poterit sibi devinctiores Dominatio Vestra Reverendissima. Cui hunc nostrum nuntium, dominum castellanum Gdanensem cum collega suo fidemque et honorem nostrum omnium summopere et ex animo commendo.
Ex castro Lubaviensi, XI Ianuarii 153[4].