Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni episcopo Culmensi et administratori Pomzaniensi(!)⌋, domino meo gratioso et honorandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose.
Salutem obsequiorumque meorum plurimam commendationem.
⌊⌋ meas, quas ad Gratiam Vestram per curatorem Rapthenii[1] mei Ioachimum novissimas ipsa hora abitus mei scripsi, spero Gratiae Vestrae redditas. Nunc, cum hominis mei noti, qui ad vos profi
<ci>
scitur atque istas reddet, copia se obtulerit, neutiquam illum ire sine meis sum passus, simul ut Gratiae Vestrae Reverendissimae significem, ⌊huc⌋ bona me valetudine in regiam venisse, triduique hic facta mora, benigne a ⌊regia maiestate⌋ ad reliquam profectionem patrocin<i>o domini ⌊Nipschitz⌋ dimissum esse. Quo autem Vestra Reverendissima Gratia perspectum habeat eam dimissionem, mitto exemplaria regiarum litterarum, quibus fultus bene spero divino favore me reliquum iter absoluturum rediturumque, si hiems, ut est intentior nunc, eodem aliquamdiu algore obriguerit, qua proficiscor, alioqui mari traiecturus. Ita enim ratio negotiorum meorum urget, ut velis una remisque adnitar atque accelerem pro reditu.
Nova hic sunt nulla digna, quae scribam. His me gratiae, favori et benevolentiae domini mei ex animo commendo.
Servet Deus Gratiam Vestram Reverendissimam omnesque nostros.
⌊Vilnae⌋, XVII Ianuarii 1535.
Servitor Gratiae Vestrae Reverendissimae ⌊Ioannes Rheynegk⌋ doct[or]
Postscript:
Cras ingrediar, quod reliquum est itineris, Deo fortunante.
[1 ] Rapthenius - perhaps a name of the horse; Reyneck used to leave his horses at the stable of Dantiscus, cf. ⌊⌋: Meus equus, qui aeger in praedio domus veteris curatur, familiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae, rogo, sit commendatus. Mittam pro eo meum famulum post hos dies paucos; ⌊⌋: meo equo, qui apud vos est, illud mittet