Letter #1266
Johann REYNECK to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1535-01-17
received [1535]-02-07 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni episcopo Culmensi et administratori Pomzaniensi(!), domino meo gratioso et honorandissimo
Reverendissime in Christo Pater salut et Domine, domine gratiose.
Salutem obsequiorumque meorum plurimam commendationem.
Litteras meas, quas ad Gratiam Vestram per curatorem Rapthenii mei Ioachimum novissimas ipsa hora abitus mei scripsi, spero Gratiae Vestrae redditas. Nunc, cum hominis mei noti, qui ad vos profi<ci>scitur atque istas reddet, copia se obtulerit, neutiquam illum ire sine meis sum passus, simul ut Gratiae Vestrae Reverendissimae significem, huc bona me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ valetudine in regiam venisse, triduique hic facta mora, benigne a regia maiestate ad reliquam profectionem patrocin<i>o written over ii⌈iioo written over ii⌉ domini Nipschitz dimissum esse. Quo autem Vestra Reverendissima Gratia perspectum habeat eam dimissionem, mitto exemplaria regiarum litterarum, quibus fultus bene spero divino favore me reliquum iter absoluturum rediturumque, si hiems, ut est intentior nunc, eodem aliquamdiu on the margin⌈aliquamdiualiquamdiu on the margin⌉ algore obriguerit, qua proficiscor, alioqui mari traiecturus. Ita enim ratio negotiorum meorum urget, ut velis una remisque adnitar atque accelerem pro reditu.
Nova hic sunt nulla digna, quae scribam. His me gratiae, favori et benevolentiae domini mei ex animo commendo.
Servet Deus Gratiam Vestram Reverendissimam omnesque nostros.
Vilnae, XVII Ianuarii 1535.
Servitor Gratiae Vestrae Reverendissimae Ioannes Rheynegk doctor paper damaged⌈[or]or paper damaged⌉
Postscript:
Cras ingrediar, quod reliquum est itineris, Deo fortunante.