Letter #1293
Georg von BAYSEN (BAŻYŃSKI) to Ioannes DANTISCUSMewe (Gniew), 1535-04-04
received [1535]-04-09 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco, Dei gratia episcopo Culmensi et ecclesiae Pomezaniensis administratori, domino observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Servitiorum meorum commendatione praemissa.
Retulit mihi venerabilis dominus Vincentius canonicus Culmensis etc. ea, quae Reverendissima Dominatio Vestra sibi iniunxerat. Scripsi igitur domino Ioanni a Werden pro navi sua. Spero, quod nobis mutuo dabit, saltem Reverendissima Dominatio Vestra significet, quo ea navis debeat applicari. Exspecto, quando Reverendissima Dominatio Vestra mihi intimabit diem itineris nostri. Suspicor nos non diu Gdani manere. Aestimo, tertio die equi sint in promptu ad abeundum.
Cum his me Reverendissimae Dominationi Vestrae unice commendo, quam felicissime semper valere cupio.
Ex Meva, Dominica Quasi Modo Geniti anno 1535.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissiimus Georgius a Basen etc. Mevensis capitaneus scripsit