Letter #1294
Georg von BAYSEN (BAŻYŃSKI) to Ioannes DANTISCUSSobbowitz, 1535-04-07
received [1535]-04-10 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi ac ecclesiae Pomezaniensis administratori, domino imprimis observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime, servitiorum meorum humili commendatione praemissa.
Diem, quem Reverendissima Dominatio Vestra eundi in Gdanum insinuavit pro Dominica Iubilate, rogo ne aegre ferat, quod in secundam feriam prorogetur. Sunt enim domino Ioanni a Werdun etc. et mihi iudiciariae actiones in causa abbatis Landensis cum Ioanni Locka, quibus anno praeterito, cum in loco dissensionis fueramus, praefiximus terminum pro quarta feria sancti Tiburtii proxime futura in loco comparendi, vix potero in Mevam revenire nisi sexta feria ad vesperam.
Navem domini Ioannis a Werdun etc. mutuo habebimus. Transmitto cum hoc nuntio burgrabio in Nove litteras, quo navem accommodet et piscatoribus, qui curam eius navis et instrumentorum gerunt, mandet, ut applicent, quo Paternitas Vestra iusserit: vel ad Antiquum Castrum, vel Culmen. Exspectabo ergo adventum Reverendissimae Paternitatis Vestrae in Meva. Quam rogo, illic declinare dignetur in arcem regiam. Ibimus nave mutuo ita, ut secunda feria post Iubilate ad vesperum Gdanum appellere possimus. Scribo consulatui Gdanensi adventum nostrum, quo domi se contineant per id temporis et praesto sint.
De caesarea maiestate scribitur magnam classem properare multosque assumere milites, quorsum autem tendat, variae opiniones sunt. De Thurco profligato per Sophi Persarum et Imbram Barscha interfecto continuatur fama. Item Lubicenses practicant, quo caesareae maiestatis subditos ab electo Daniae rege duce Holtstensi possent avertere. Alia non occurrunt. Cum his me servitiaque mea Reverendissimae Paternitati Vestrae commendata esse cupio. Quam Deus felicissime prosperet.
Ex rure Subovicio, 7 Aprilis anno 1535.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus Georgius a Basen etc. Mevensis capitaneus scripsit.