Quod Dominatio Vestra Reverendissima et per litteras, et per nuntium suum me viserit, magnas illi ago gratias. Longo iam tempore in magna fui litterarum Reverendissimae Dominationis Vestrae exspectatione, sed abunde iam desiderio meo satisfactum est, quandoquidem omnibus de rebus ad me copiose scribere gravata non est.
⌊Gedanenses⌋ iterum ab officio velle declinare et admirationi et dolori mihi fuit maximo. Cui enim dubium esse potest, quin aperte cum ⌊Luthero⌋ faciant, qui Romanae Ecclesiae nomen oderunt adeo et contemnunt. Ita ut auguratur Reverendissima Dominatio Vestra non procul ab eis abest infortunium, manet eos procul dubio grande aliquod malum, qui eo praediti sunt ingenio, ut nisi accepto malo sapere nesciant. Faxit Deus, ut falsa sint, quae nos vaticinamur atque utinam ad officium sanitatemque revocari possent.
Dominum ⌊episcopum Lubucensem⌋, contra quem a ⌊maiestate regia⌋ fuit mandatum, exclusum esse ab ⌊arce Mariemburgensi⌋ invitus accepi et dolenter tuli, neque regiam maiestatem aequo id animo laturam existimo, cuius mandatum non ita certe a praefectis arcis neglectum oportebat.
Vellem ⌊consiliarios terrarum Prussiae⌋ cum domino ⌊Kostka⌋ in gratiam et concordiam iam esse reductos, sed quando id hactenus fieri non potuit, reicienda est necessario tota causa haec in reditum ad nos ⌊maiestatis regiae,⌋ quam citius omnium opinione in ⌊regnum⌋ advolaturam ferunt, ut aliquanto ante paret ea, quae futuris nuptiis erunt necessaria. Quo tempore mihi dubium est. Etiam ⌊terrarum Prussiae consiliarios⌋ ad honestandas nuptias accersitum iri dabiturque nobis occasio communicandi conveniendi et BJ, 6553, f. 439v mutua inter nos nostra consilia communicandi. Mihi certe iucundum erit Reverendissimam Dominationem Vestram incolumem conspicere, modo Deus hanc nobis gratiam concedat, id quod pro sua misericordia facere procul dubio dignabitur.
Dominus ⌊Ioannes a Verden⌋ fuit antea quoque semper mihi commendatissimus, nunc accedet aliquid ad pristinam animi in illum mei propensionem, quando a Reverendissima Dominatione Vestra adeo mihi commendatur. Quacumque in re commodare ⌊illi⌋ potero, dabo operam, ut se fidem meam et patrocinium non frustra implorasse intelligat.
De novis rebus, quarum participem me fecit Reverendissima Dominatio Vestra, ago illi gratias, sed et carmina illius fuerunt mihi gratissima, magnopere sum legendis illis delectatus. Ex locis nobis vicinis novi nihil affertur, nisi quod pax conventura speratur inter ⌊Hungariae reges⌋. Numquam in spem eius adhuc maiorem vocati sumus quam hoc tempore, verum dominus ⌊Nipczic⌋ scripsit ad me ⌊Ferdinandum regem⌋ domino ⌊Ioachimo marchioni⌋ significasse nihil constitutum iri de condicionibus pacis, nisi in serenissimi ⌊regis nostri⌋ et domini marchionis praesentia, quo tempore nuptiae celebrabuntur.
Nihil dubito, quin ex animo gaudeat mihique gratuletur Reverendissima Dominatio Vestra de recuperata bona valetudine, sed ego, quemadmodum recreatum iam me a gravi morbo esse fateor, ita utinam hoc quoque affirmare possem esse me iam corpore plene confirmato. Sed adhuc gravis illius et diuturni morbi me reliquiae quaedam exercent. Spes est tamen in Christo Iesu fore brevi ita, ut volumus. Quoniam non longe diem illum abesse suspicor, quo coram inter nos nobis loqui licebit, idcirco brevior nunc in respondendo fui. Quod superest, opto Reverendissimam Dominationem Vestram complures in annos incolumem esse et felicem, cuius me mutuo amori benevolentiaeque commendo.