Perlibenter vidissem, quod Reverendissima Vestra Dominatio mihi impertivisset in his causis suum consilium. Potuissem tunc ego melius et efficacius consilium illi meum exposuisse. Si quid erratum in eo est, boni consulat Vestra Reverendissima Dominatio et brevitati et celeritati imputet, si quid incompte congestum est.
Ve[re]or, quod ⌊maiestas regia⌋ primae petitioni no[n] annuit et quo ⌊Campe⌋ praecipiat, ut sese ru[rsu]m in obstrictionem statuat. Secundum vero videlicet citationem denegare non potest iuste saltem. Quam si domini obtinuerint, possunt pro festo Stanislai deliberare, an ipsam exsequi curare voluerint nec ne. Cum ceteris etc. celerius procedere nequimus.
Ego pro defensione honoris nostri libenter contribuam cum ceteris pro rata mea, cum ⌊Koska⌋ ut amica transfigatur concordia. Iterum suadeo, ⌊rex⌋ enim noster grandaevus est, qui, quod nunc absit, mortem obiret, non fauste starent res spiritualium, et ⌊Kostka⌋ est homo inflatus omni elatione et factiosus et peritus miles igitur etc.
Opus erit, ut res amotionis suae sub sacra fide tractetur cum ⌊reginali maiestate⌋, eo quod sunt tales res iniuriosae et {et} odiosae. Nihil dubito, Vestra Reverendissima Dominatio memoria tenet, quomodo ⌊episcopo Luce⌋ in simili casu cum ⌊Cosmidero⌋ capitaneo Margenburgensi successerit.
Cupio me a Reverendissima Dominatione Vestra ⌊sacrae maiestati regiae⌋ et ⌊reverendissimo domino Primisliensi⌋ commendatum facere et hoc pono in arbitrium Vestrae Reverendissimae
Dominationi. Nil aliud habeo pronunc, idcirco non erit necessarium, quo nuntius Reverendissimae Dominationis Vestrae ad nos declinet, sed .........us recto itinere compendium itineris sui peragat.
Si dominus ⌊Czema⌋, ut statuerat primum, videre vellet ⌊reverendissimum Cracoviensem⌋, ut ad Reverendissimam Dominationem Vestram declinet, operae pretium censeo. Si vero recto itinere ⌊Vilnam⌋ versus proficiscetur et ad me veniet, exhibebo me in omni exstructione sincerum amicum.
Si placebit Vestrae Reverendissimae Dominationi, ut ita contra ⌊Campen⌋ etc., prout denotatum est, procedatur, scribat etiam suam mentem, precor. In hunc futurum conventum dominis consiliarii
<s>
litteras ego disponam, si ad me mittuntur. Attamen fortassis dominis consiliariis acceptius erit, quo suum Vestra Reverendissima Dominatio mittat proprium nuntium ad eos.
Copias litterarum, quas mihi Dominatio Vestra miserit, omnes, vel partem earundem, prout voluerit et mihi mandaverit, ne habeor duplicare laborem, consiliariis mittam.
Cum his, ut parcat rudi stilo et characteri [atque me] commendatum habeat et fraterno amore pro[se]quatur, cupio.