Letter #1344
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1535-08-10
received [1535]-08-18 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi etc., domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Post servitiorum meorum sedulam commendationem etc.
Inviso Reverendissimae Dominationis Vestrae sanitatem simul et opto, ut in ea Reverendissimam Dominationem Vestram conservet et felicissimam, et maxime longaevam.
Mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae litterarum fasciculum Vienna proxime ad me allatum. Puto a domino Fabiano Damerau aulico reginalis maiestatis e curia caesaris esse scriptas.
Aliud rerum nihil in praesens scriptu occurrit, praeterquam quod maiestas regia heri Cracoviam ingressa est et ex Lituania post captam arcem Humia omnia adhuc prospera laetaque afferuntur. Cetera ipsa Reverendissima Dominatio Vestra praesens hic cognoscet, nam eam affuturam instantibus nuptiis ex eius ipsius ad maiestatem regiam litteris intellexi.
Quod est reliquum, cupio me esse Reverendissimae Dominationi Vestare commendatissimum. De quo sibi omnia amica persuadeat ac bene atque feliciter valeat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae a die 10 Augusti anno 1535.
Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus servitor Severinus Bonar castellanus Zarnoviensis etc.