List #1406
Ioannes DANTISCUS do [Thomas of Bydgoszcz?]Löbau (Lubawa), 1536-01-26
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny
Ioannes etc.
Honorabilis fidelis in Christo dilecte, salutem.
Quae scripsistis ipso die Sanctae Agnetis a fratre nostro, domino Bernardo, accepimus omnia diligentiamque et integ[ri]tatem vestram probamus, pensationem gratia nostra suo vobis tempore facturi. Remittimus et aurigam, qui se hic male gessit illato cuidam de stabuli nostri servitoribus vulnere. Quam violentiam in castro nostro factam ill[i] condonavimus, ut vobis in rebus nostris deinceps tanto diligentius inserviat. Dominum Plotowski adhuc per aliquot dies apud nos retinebimus, quod coniugi eius et salutem nostro nomine dicetis. Bene valete et de Bidgostiensibus paulo post nobis provideatis.
Ex castro nostro Lubaviensi, XXVI Ianuarii M D XXXVI.