Letter #1416
[Ioannes DANTISCUS] to [Jan LATALSKI]Löbau (Lubawa), 1536-02-18
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverende domine, amice et frater carissime ac honorande. Salutem et omnis felicitatis accessum.
Accepi superiori hic die Dominationis Vestrae litteras XXVI Ianuarii praeteriti Cracoviae datas, cum quibus mihi misit facultatem pro substituendo denarii sancti Petri collectore. Quod quemadmodum Dominatio Vestra voluit, ut fieret, vicario meo in spiritualibus iniunxi.
De domino Bohus mirari satis non possum, quod verbo suo et litteris, quas ad me novissime dedit, adeo impudenter adversatur. Scripsit mihi, quod domino Georgio Hegel quinquaginta aureos solvisset, de reliquis se mecum conventurum, cum tamen ipsi domino Georgio, ut nuper mihi per litteras suas declaravit, ne hilum quidem dederit. Ego quidem longe plura huic viro, qui et nobilitate, et existimatione apud homines habitus est conspicuus, credidissem, verum, quis nunc orbis sit, nescio. Dabitur nihilo secius a me opera, ne mihi frustra imposuisse videatur, quodque falsus est ab eo Georgius Hegel, immo et ego, minime ad cumulum honoris illi accedet. Velim, Dominatio Vestra litterarum eius exemplum in his ad me, quod domino Georgio misi, legeret; non posset una mecum satis admirari, cum sibi fidem petit dari, ubi nihil fidei praestitit etc.
Quod Dominatio Vestra fugit contentionem cum domino Tanczinszki, prudenter id quidem, neque mentis meae fuit, ut Dominationem Vestram cum illo committerem, saltem ut domino Kyewszki, quem arbitrabar procuratorium onus a me suscepisse, adesset. Verum intellexi ab eo, quod in celeritate abitionis meae ex Cracovia actus iste constitutionis fuisset omissus. Quomodocumque hoc accidit, non tamen a me debet neglegi alterius cuiuspiam procuratoris constitutio contra raptorem et occupatorem decimarum mearum, ipsum dominum Tanczinski. Velit itaque me Dominatio Vestra certiorem reddere, an istiusmodi Cracoviae vel in Lublin, quo idem Tanczinszki spectat, procurator debeat constitui. Gratum mihi est plurimum, quod reverendissimus olim dominus noster episcopus Cracoviensis, cuius anima in perpetua pace quiescat, in negotio ecclesiae meae litteras regias ad pontificem et Regni protectorem transmiserit. Qua de re pro vetere inter nos amore et amicitia Dominationem Vestram, quantum possum, impensius oro, ut huic rei modis omnibus intendat, quo in urbe expediri possit, quicquid pro ea expeditione erit solvendum. Scripsi domino Georgio Hegel, ut habito cum Dominatione Vestra consilio pro me exponat, modo talis solutio sit rationabilis, qua in re Dominatio Vestra commodius se geret, quam a me possit scribi, utque Dominatio Vestra huic meo negotio accuratam impendat operam, iterum atque iterum rogo.
Adiunxi his ea, quae velim in tabula fabre confecta optimis characteribus describi atque depingi, appendique ad sepulcrum reverendissimi domini mei episcopi Cracoviensis. Unde a Dominatione Vestra maiorem i[n] modum peto, velit efficere, ut versus isti, quemadmodum descripti sunt in bene compacta et exornata tabula, sepulcro applicarentur. Quicquid pro hoc opere Dominatio Vestra impenderit, magna cum animi gratitudine solvam, vel impensam Dominatio Vestra a domino Georgio Hegel exigat, cui ob id scripsi. Rogo item, ut priusquam versus istiusmodi transcribantur, Dominatio Vestra illos singularissimo amico meo domino Stanislao Hosio legendos tradat meoque ab eo nomine postulet, ut si quid vel mutand[um] vel addendum censuerit, ad hoc non secus atque ego ipse potestatem habeat, illumque ex me salute plurima impartiat. Utinam tantum mihi esset fortunarum, ut hunc eruditissimum iuvenem apud me fovere et bene illi, quantum virtus et ingenium eius meretur, facere possem. Mitto hic litteras ad Dominationem Vestram adiunctas domini Gluchowszki; gratum mihi erit plurimum, si Dominatio Vestra illi in his, quae petit, morem gerere et adminiculum praestare poterit, quod omni fraterno amore et officio Dominationi Vestrae rependere conabor sedulo. Quam optime et quam diutissime valere cupio.
Ex castro meo Lubaviensi, XVIII Februarii M-o D XXXVI.