Accepi superiori hic die Dominationis Vestrae ⌊⌋ XXVI Ianuarii praeteriti ⌊Cracoviae⌋ datas, cum quibus mihi misit facultatem pro substituendo denarii sancti Petri collectore. Quod quemadmodum Dominatio Vestra voluit, ut fieret, vicario meo in spiritualibus iniunxi.
De domino ⌊Bohus⌋ mirari satis non possum, quod verbo suo et ⌊⌋, adeo impudenter adversatur. Scripsit mihi, quod domino ⌊Georgio Hegel⌋ quinquaginta aureos solvisset, de reliquis se mecum conventurum, cum tamen ipsi domino ⌊Georgio⌋, ut nuper mihi ⌊⌋ declaravit, ne hilum quidem dederit. Ego quidem longe plura ⌊huic viro⌋, qui et nobilitate, et existimatione apud homines habitus est conspicuus, credidissem, verum, quis nunc orbis sit, nescio. Dabitur nihilo secius a me opera, ne mihi frustra imposuisse videatur, quodque falsus est ab eo ⌊Georgius Hegel⌋, immo et ego, minime ad cumulum honoris illi accedet. Velim, Dominatio Vestra litterarum eius exemplum in his ad me, quod domino ⌊Georgio⌋ misi, legeret; non posset una mecum satis admirari, cum sibi fidem petit dari, ubi nihil fidei praestitit etc.
Quod Dominatio Vestra fugit contentionem cum ⌊domino Tanczinszki⌋, prudenter id quidem, neque mentis meae fuit, ut Dominationem Vestram cum illo committerem, saltem ut ⌊domino Kyewszki⌋, quem arbitrabar procuratorium onus a me suscepisse, adesset. Verum intellexi ab ⌊eo⌋, quod in celeritate abitionis meae ex ⌊Cracovia⌋ actus iste constitutionis fuisset omissus. Quomodocumque hoc accidit, non tamen a me debet neglegi alterius cuiuspiam procuratoris constitutio contra raptorem et occupatorem decimarum mearum, ipsum ⌊dominum Tanczinski⌋. Velit itaque me Dominatio Vestra certiorem reddere, an istiusmodi ⌊Cracoviae⌋ vel in ⌊Lublin⌋, quo idem ⌊Tanczinszki⌋ spectat, procurator debeat constitui. Gratum mihi est plurimum, quod reverendissimus olim dominus noster ⌊episcopus Cracoviensis⌋, cuius anima in perpetua pace quiescat, in negotio ecclesiae meae litteras regias ad ⌊pontificem⌋ et ⌊Regni protectorem⌋ transmiserit. Qua de re pro vetere inter nos amore et amicitia Dominationem Vestram, quantum possum, impensius oro, ut huic rei modis omnibus intendat, quo in urbe expediri possit, quicquid pro ea expeditione erit solvendum. ⌊⌋, ut habito cum Dominatione Vestra consilio pro me exponat, modo talis solutio sit rationabilis, qua in re Dominatio Vestra commodius se geret, quam a me possit scribi, utque Dominatio Vestra huic meo negotio accuratam impendat operam, iterum atque iterum rogo.
Adiunxi his ⌊⌋, quae velim in tabula fabre confecta optimis characteribus describi atque depingi, appendique ad sepulcrum reverendissimi domini mei ⌊episcopi Cracoviensis⌋. Unde a Dominatione Vestra maiorem i[n] modum peto, velit efficere, ut ⌊⌋ isti, quemadmodum descripti sunt in bene compacta et exornata tabula, sepulcro applicarentur. Quicquid pro hoc opere Dominatio Vestra impenderit, magna cum animi gratitudine solvam, vel impensam Dominatio Vestra a domino ⌊Georgio Hegel⌋ exigat, ⌊⌋. Rogo item, ut priusquam ⌊⌋ istiusmodi transcribantur, Dominatio Vestra illos singularissimo amico meo domino ⌊Stanislao Hosio⌋ legendos tradat meoque ab eo nomine postulet, ut si quid vel mutand[um] vel addendum censuerit, ad hoc non secus atque ego ipse potestatem habeat, illumque ex me salute plurima impartiat. Utinam tantum mihi esset fortunarum, ut ⌊hunc eruditissimum iuvenem⌋ apud me fovere et bene illi, quantum virtus et ingenium eius meretur, facere possem. Mitto hic litteras ad Dominationem Vestram adiunctas domini ⌊Gluchowszki⌋; gratum mihi erit plurimum, si Dominatio Vestra illi in his, quae petit, morem gerere et adminiculum praestare poterit, quod omni fraterno amore et officio Dominationi Vestrae rependere conabor sedulo. Quam optime et quam diutissime valere cupio.