Letter #1426
Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUSŁowicz, 1536-03-06
received [1536]-03-19 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino, fratri et amico observando.
Reverendissime in Christo Pater et domine, frater et amice observande.
Obliti fuimus dare cancellario Reverendissimae Dominationis Vestrae breve epicedion reverendissimi olim domini avunculi nostri. Ne enim prolixius esset, maeror ingens impedivit. Mittimus autem nunc, non ut illud ostentemus Reverendissimae Dominationi Vestrae, sed ut ab illa quippiam tale eliciamus, quod et viro illo, et benevolentia Vestrae Dominationis Reverendissimae erga utrumque nostrum dignum esset. Habuimus et a reverendissimo domino archiepiscopo Upsalensi elegiam, non brevem, sed nobis videtur refectorium olere. Proinde rogamus plurimum Vestram Dominationem Reverendissimam, dignetur aliquid ex incude sua nobis mittere, statuimus enim ad monumentum eius appendere, quicquid eiusmodi dignum habere poterimus.
Reliqua omnia dicet eius cancellarius, quem hesterno die, ut voluit, absolvimus.
Commendamus nos solito amori Vestrae Reverendissimae Dominationis. Quae sit felix et incolumis.
Ex arce nostra Lovicensi, die VI-a Martii anno Domini M-o D-o XXXVI-o.
Vestrae Reverendissimae Dominationis frater Andreas archiepiscopus subscripsit