Letter #1433
[Ioannes DANTISCUS] to [Jan CHOJEŃSKI]Löbau (Lubawa), 1536-04-04
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi observantissime.
Salutem et mei commendationem plurimam.
Non est incognita Dominationi Vestrae Reverendissimae causa, quae inter Anglum quendam, bonum et senem virum, Thomam Marteyn ac Bernardum Thule, civem Gdanensem, ratione quorundam debitorum vertitur. In qua idem Anglus pro se a iudicio et consulatu Gdanensi aliquoties et bis iam a dominis consiliariis terrarum Prussiae sententias obtinuit, a quibus Bernardus, qui omnibus modis, quam debet, solutionem subterfugere ex eaque se subducere non iam semel frivolas moras nectens conatur iterum ad serenissimam maiestatem regiam meo certe iudicio temere appellavit. Et quia ipsemet Anglus propter adversam valetudinem aetatemque ad tam longas profectiones non satis sufficientem comparere non potest, procuratori cuidam Stanislao Vilnae commoranti causam suam commisit.
Qua de re Dominationem Vestram Reverendissimam rogo plurimum, velit iustitiae Angli huius favere et adesse, ut tandem post tot sententias, quas pro se habet latas, solutionem decretam ab eius adversario Bernardo assequi posset. Domini consiliarii harum terrarum causam eius iustam cognoscentes, si iterum ad eos a serenissima maiestate regia (quod non spero futurum) remitteretur, numquam aliud, quam quod prius iuste decreverunt, sunt iudicaturi. Quod si post tot sententias Bernardus ille contra se latas ex ea solutione evadere deberet, verendum est, ne via repressaliarum in subditos serenissimae maiestatis regiae serenissimus Angliae rex vicissim quippiam gravius statueret. Quod ne fiat, iustitia huic iam tot appellationibus fatigationibusque confecto Anglo esset monstranda. Ad quam tuendam cum Dominatio Vestra Reverendissima longe supra multos alios solet esse propensa, non ambigo, quin et ad praesens eam commendatam unamecum habebit. Eandemque ut Dominus Deus quam diutissime sospitet et prosperet in omnibus, precor ex animo.
Datae in castro meo Lubaviensi, IIII Aprilis MDXXXVI.