Letter #1433
[Ioannes DANTISCUS] to [Jan CHOJEŃSKI]Löbau (Lubawa), 1536-04-04
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi observantissime.
Salutem et mei commendationem on the margin⌈commendationemcommendationem on the margin⌉ plurimam.
Non est incognita Dominationi Vestrae Reverendissimae causa, quae inter Anglum quendam, bonum et senem virum, Thomam Marteyn on the margin⌈Thomam MarteynThomam Marteyn on the margin⌉ ac Bernardum Thule, civem Gdanensem, ratione quorundam debitorum vertitur. In qua idem Anglus pro se a iudicio et consulatu Gdanensi aliquoties et bis iam superinscribed⌈iamiam superinscribed⌉ a dominis consiliariis terrarum Prussiae sententias obtinuit, a quibus Bernardus, qui omnibus modis, quam debet, solutionem subterfugere ex eaque se subducere cupiens et superinscribed⌈etet superinscribed⌉ non iam semel frivolas moras nectens conatur iterumque ad serenissimam maiestatem regiam meo certe iudicio temere appellavit. Et quia ipsemet Anglus propter adversam valetudinem aetatemque ad tam longas profectiones non satis sufficientem comparere non potest, procuratori cuidam Stanislao Vilnae commoranti causam suam commisit.
Qua de re Dominationem Vestram Reverendissimam rogo plurimum, velit iustitiae Angli huius favere et adesse, ut tandem post tot sententias, quas pro se habet latas, solutionem decretam ab eius adversario Bernardo assequi posset. Domini consiliarii harum terrarum causam eius iustam cognoscentes, si iterum ad eos a serenissima maiestate regia remitteretur (quod non spero futurum) remitteretur, numquam aliud, quam quod prius iuste decreverunt, sunt iudicaturi. Quod si post tot sententias Bernardus ille contra se latas ex ea solutione evadere deberet, verendum est, ne via repressaliarum in subditos serenissimae maiestatis regiae serenissimus Angliae rex vicissim quippiam gravius statueret. Quod ne fiat, iustitia huic iam tot appellationibus fatigationibusque confecto Anglo esset monstranda. Ad quam tuendam cum Dominatio Vestra Reverendissima longe supra multos alios solet esse propensa, non ambigo, quin superinscribed⌈quinquin superinscribed⌉ et ad praesens eam commendatam unamecum habebit. Eandemque ut Dominus Deus quam diutissime sospitet et prosperet in omnibus, precor ex animo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ in castro meo Lubaviensi, IIII Aprilis MDXXXVI.