Excusationem vestram vel potius vestri accusationem, qua errorem vestrum manifeste fatemini, paterne vobis condolentes legimus in eo praesertim, quod asseruistis ex frumentis relictis per ⌊praedecessorem nostrum⌋ cancellario olim et domino ⌊Thomae⌋ tantam pecuniarum summam ad illorum requisitionem solvisse, cum non solum frumenta, verum etiam totum episcopatus nostri dominium cum castris oppidis villis proventibus et censibus praedecessor noster reliquerit. Cum quibus omnibus ea lege, quam praetenditis, ad eundem modum ut cum frumentis, liberum vobis disponere fuisse declaratis, id quod si cf. Pl. Rud. 1306 Tetigisti acu ⌊rem acu attigeritiscf. Pl. Rud. 1306 Tetigisti acu ⌋, longe se aliter habere cognoscetis. De testamento quae adducitis, subsistere non possunt, cum hoc ipsum testamentum per magnificum dominum ⌊palatinum Pomeraniae⌋, quod vos scribitis, illum fuisse exsecutum, numquam nobis sit ab eo in ablatis hinc defensione allegatum vel ostensum, per amicam dumtaxat compositionem nobiscum transegit omnia neque hoc testamentum, cum in ⌊oppido nostro Lubaviensi⌋ tum eratis, sine vobis ut confratribus vel absque his, qui adhiberi debebant, aut quae in istiusmodi testatione fieri sunt solita, condi legitime potuit. Tantum abest, ut vigorem aliquem obtinere valeat. Praeterea ⌊⌋, quod ⌊dominus palatinus⌋ exsecutus sit in minori familia testamentum, dignum etiam fuisse, ut maioribus satisfieret, hoc quidem non a vobis de iam nostris frumentis, verum de relictis pecuniis auro argento satisque pretiosa supellectile ablata fieri d[e]buisset. Fuerant, quibus solutum non erat, ad ip[sum] ⌊dominum palatinum⌋, qui aliis satisfacere coeperat, remittend[um], et si ablata tanti non fuissent, tum demum successori hoc incubuisset negotium, quandoquidem post satis parvam moram successimus, hoc est duodecima post decessum ⌊praedecessoris⌋ die nos ⌊serenissima maiestas regia⌋ ⌊Sedi Apostolicae⌋ in episcopum declaravit commendavitque, cf. Vulg. Dt 23.25 si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes ⌊oportuisset utique falcem in aliena messe prudentius continerecf. Vulg. Dt 23.25 si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes ⌋, vel saltem, cum a vobis scriberetur, ad nos ea de re ad nos referre et non ad invalidam legitime testament[o] non praecedente postulationem 650 marcas pecuniarum nostrarum sine nostra permissione aut mandato expendere. Non satis ea, quod ⌊dominus palatinus⌋ vobis praesentibus omnia hinc contra iura et libertatem ecclesiasticam abstulerat, nisi et vos, quod reliquum erat de nostris frumentis illis, quibus voluistis, distribueretis. Oportuisset - inquam - de ablatis pro successore cum ⌊domino palatino⌋ iuridice contendere, quem vos testamenti, qu<o>d nullum fuit, facitis exsecutorem et non ultimas reliquias ab episcopo vestro alienare. Non immerito igitur, quod certe commiserantes facimus, quae nostra sunt, repetimus. Cum ⌊oeconomo nostro domino Thoma⌋, qui nullum umquam contractum pro 40 marcis annui stipendii cum ⌊praedecessore⌋ nostro factum nobis ostendit, nullum etiam inivit nobiscum, ne dicat, quod gratis nobis serviat, nos pro gratia nostra in illum de perceptis 250 marcis pecuniarum nostrarum convenire sciemus neque turbare vos nitimur. Vos ipsi iam cognoscitis, quid nobis debeatis. Quod vero per prioprium nuntium pro nobis ad ⌊maiestatem regiam⌋ intercesseritis, quantumcumque valuit, de eo numquam vobis futuri sumus ingrati, quamvis ante nuntii fortassis vestri adventum res acta sit. Omittimus ad praesens pleraque alia, quae non abs re scribi possent, ne animos vestros molestia afficiamus neque paterna nostra in vos propensio et benevolentia sinit nos quicquam exprimere durius. Ista nihilominus, quae scripsimus rei ipsius aequitate exigente, ut vobis respondamus, in notitiam vestram deducenda existimavimus, utque pro nobis Deum oretis, quemadmodum promittitis, a vobis paterne petimus vosque in ⌊Christo⌋ bene et feliciter valere optamus.