Letter #1479
Nicolaus COPERNICUS to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1536-06-08
received [1536]-06-09 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Accepi litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae humanitatis plenas et gratiae. Quibus me admonet illius familiaritatis et gratiae, quam adhuc in iuventute cum Reverendissima Dominatione Vestra contraxi, quam adhuc tamquam florentem apud se durare intelligo. Sicque me inter suos familiares connumerando invitare dignata est ad nuptias cognatae suae. Equidem, reverendissime domine, obtemperare debebam Reverendissimae Dominationi Vestrae et aliquando me praesentare tanto meo domino et patrono. Nunc vero in negotio occupatus, quod mihi
Ex