Letter #1502
[Ioannes DANTISCUS] to [Mauritius FERBER]Löbau (Lubawa), 1536-07-10
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice carissime plurimumque observande.
Hesterna nocte reddidit mih[i] is nuntius cum fasciculo copiarum Dominationis [Vestrae] Reverendissimae litteras. Cumque hodie omnia accurate perlegiss[em], iuxta ad sententiam super iis Dominationis Vestrae Reverendissimae acced[o] neque est, quod stantibus ut nunc rebus cum serenissima maiestate [regia] domini nostri clementissimi, quae tot bellis hostibus magnisque impendiis molestatur, consultius apud me invenire possim, quam hoc quod Dominatio Vestra Reverendissima prudenter secum reputavit. Summa totius rei in eo haeret, ut pecuniariae suppetiae serenissimo electo Danorum regi mitterentur, quibus pro fovendis militibus institutum suum pro regno, quod iuste ambit, prosequeretur. Ceterum non praescribitur modus a domino Ioanne a Werden, quo id ipsum fieri commode posset. Quod si iterum serenissimam maiestatem regiam interpellare debe[a]mus, cum iam hoc prius non semel et per litteras ex conventu seorsumque Dominatio Vestra Reverendissima et ego fecerimus, non magnam, ut arbitror, gratiam consequeremur. Si tamen sic Dominationi Vestrae Reverendissimae visum fuerit, ut ultra id quod paulo ante a nobis factum est, serenissimam maiestatem regiam tempestate hac urgente denuo commoneamus, cum Dominatione Vestra Reverendissima scribam et subscribam non gravate. Video nos in ista incidisse tempora, quae vel ope, vel consilio nostro, si Deus castigare peccata voluerit, mutari difficulter poterint, nobis ut ecclesiasticis divinam implorandam misericordiam maximopere esse censeo, neque fit sine aperta Dei in varias sectas distractum Christianismum indignatione, quod non solum in terris fere undique, verum et in aere, quemadmodum iis diebus visum est, belligeratur gensque contra gentem atque etiam elementa passim in sese exasperantur. Dominus Deus misereatur nostri, qui Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime sospitet prosperetque in omnibus.
Lubaviae, X Iulii MDXXXVI.
Postscript:
Reverendissime et observandissime mi domine,
Nepos Dominationis Vestrae Reverendissimae, dominus Ioannes Tymmerman, nondum ad me applicuit, esse puto in causa, ni fallor, quod res haec adhuc alios quaerat consultatores, quos nihil moror, solet interdum vel araneolus inter os et offam incidere. Ego quidem, ut ingenue fatear, mercari non didici neque, si velim, possem neque, si possem, honeste et catholice licet. Si mihi fides dabitur, sic me geram , quod a me nihil desiderari patiar. Sin vero Dominus providebit et illius fiat voluntas, neque est, quod magis ambiam, quam quod ad gloriam nominis eius, ad fidelium aedificationem patriaeque nostrae communis et meam perpetuam salutem tendat.
Quemadmodum nuper clarius ex me audivit Dominatio Vestra Reverendissima, cuius patern[ae] benevolentiae sinceriter me commendo.
Datae X Iulii 1536.